라틴어 문장 검색

Neque quisquam infirmi iudicii existimet iustas leges adversus politica vera aliquid antipathiae habere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LIV. [ = English LVI] DE OFFICIO IUDICIS 7:7)
Hoc liquebit si illos intuamur in quibus ira regnat, qui plerunque ex infirmioribus sunt:
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LV. [ = English LVII] DE IRA 4:3)
Non te pigeat visitare infirmum, ex his enim in dilectione firmaberis.
(불가타 성경, 집회서, 7장39)
Die regis nostri infirmi facti sunt principes ardore vini, quod apprehendit protervos.
(불가타 성경, 호세아서, 7장5)
Concidite vomeres vestros in gladios et falces vestras in lanceas; infirmus dicat: " Fortis ego sum ".
(불가타 성경, 요엘서, 4장10)
Sed sit aliquis ita bene moratus ut de eo diuinum iudicium pariter humanumque consentiat, sed est animi uiribus infirmus, cui si quid eueniat aduersi desinet colere forsitan innocentiam per quam non potuit retinere fortunam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 6:4)
Infirma perrumpere luce.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 6:1)
Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 60:5)
quorum vocibus et concursu terrentur infirmiores, dubii confirmantur, plerisque vero libere decernendi potestas eripitur.
(카이사르, 내란기, 1권 3:6)
Tenuis atque infirmi haec animi videri.
(카이사르, 내란기, 1권 32:16)
Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi iubet, quorum aut animus aut vires videbantur sustinere non posse.
(카이사르, 내란기, 1권 64:6)
Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:6)
Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent;
(카이사르, 내란기, 3권 47:2)
Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans.
(카이사르, 내란기, 3권 106:5)
et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 24장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION