라틴어 문장 검색

favebant sibi omnes in gloria paenitentis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 11:18)
Tunc te paenitebit pertinaciae, quando et rem et famam amiseris, quando, quod male iunctum fuerat, dividetur bene, nisi forte secura es et coalescente tanti temporis caritate discidium non vereris.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 10:5)
ab aliis enim nota calcari, ab aliis ignota appeti, illos vitare paenitendo suavitatis insidias, quas fugerunt, hos carnis inlecebris et dulci titillatione corporis blandientis, dum mella putant venena noxia reperire;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 2:10)
"galeatum sero duelli paenitet."
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I75)
paenituit multos vanae sterilisque cathedrae, sicut Thrasimachi probat exitus atque Secundi Carrinatis;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII101)
quid tam dextro pede, concipis, ut te conatus non paeniteat votique peracti?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X2)
Nunc si depositum non infitietur amicus, si reddat veterem cum tota aerugine follem, prodigiosa fides et Tuscis digna libellis, quaeque coronata lustrati debeat agna.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII22)
Inde est, quod exercitus Postumium imperatorem, infitiantem quas promiserat praedas, facta in castris seditione lapidavit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 2:1)
Parthi quoque, quasi victoriae paeniteret, rapta clade Crassiana signa ultro rettulere.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 3:1)
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus durare genique.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 20:7)
quod quoniam nostro quoque constat corpore certum dispositumque videtur ubi esse et crescere possit seorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum totum posse extra corpus formamque animalem putribus in glebis terrarum aut solis in igni aut in aqua durare aut altis aetheris oris.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:7)
O quantum donata pace potitos Excussis umquam ferrum librasse lacertis Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse Prospera bella deos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 4:33)
Paenitet obscenae pruriginis?
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XLVIII3)
Varro, Sophocleo non infitiande coturno, Nec minus in Calabra suspiciende lyra, Differ opus, nec te facundi scaena Catulli Detineat, cultis aut elegia comis;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXX1)
O quotiens veterem non infitiatus amicum Dixisti 'Meus est iste poeta, meus!
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXXXIV3)

SEARCH

MENU NAVIGATION