라틴어 문장 검색

Februariis, iciunae favis accubantes torpent more serpentum, et quiete sua spiritum conservant, quem tamen ne amittant,si longior fames incesserit, optimum est per aditum vestibuli siphonibus dulcia liquamina immittere, et ita penuriam temporum sustinere, dum Arcturi ortus et hirundinis adventus commodiores polliceantur futuras tempestates.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 17:2)
Papinius consulari familia repentinum et informem exitum delegit, iacto in praeceps corpore.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장2)
postquam facta testudine rudes et informes saxorum compages distractae parque comminus acies, decedere barbari in iuga montium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장7)
praesens sors mea ut mihi informis, sic tibi magnifica est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장2)
Isdem consulibus gymnasium ictu fulminis conflagravit effigiesque in eo Neronis ad informe aes liquefacta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 22장4)
sunt enim horridi et inpoliti et rudes et informes et quos utinam nulla parte imitatus esset Calvus vester aut Caelius aut ipse Cicero.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 18장 1:2)
quid enim, si infirmiora horum temporum templa credas, quia non rudi caemento et informibus tegulis exstruuntur, sed marmore nitent et auro radiantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 20장 7:1)
quis porro, praeter periculum horridi et ignoti maris, Asia aut Africa aut Italia relicta Germaniam peteret, informem terris, asperam caelo, tristem cultu aspectuque nisi si patria sit?
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 2장 2:1)
materia ad omnia utuntur informi et citra speciem aut delectationem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 3:2)
rude legitur, informe perfertur, pretiumque mirantes accipiunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 45장 5:4)
sed excussa ballistis saxa stravere informe opus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장12)
imperavit quam plurimas venenatas serpentes vivas colligi easque in vasa fictilia conici.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 10장 4:4)
postquam autem naves suas oppletas conspexerunt serpentibus, nova re perterriti, cum, quid potissimum vitarent, non viderent, puppes verterunt seque ad sua castra nautica rettulerunt.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 6:1)
erat ei in oblectamentis serpens draco, quem ex consuetudine manu sua cibaturus cum consumptum a formicis inuenisset, monitus est ut uim multitudinis caueret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:1)
quod sagacissimus senex ita prorsus perspexerat, ut aliquotiens praedicaret exitio suo omniumque Gaium uiuere et se natricem [serpentis id genus] p(opulo) R(omano), Phaethontem orbi terrarum educare.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 11장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION