라틴어 문장 검색

Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resolvere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 10장3)
Neque enim ullum periculum est, ne plus minusve praecidatur, cum liceat tantum infra volsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장44)
quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 15장6)
16 Nonnumquam autem venter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina evolvantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장1)
Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli (V.26.2). Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장3)
Infra tamen non tota demenda est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장19)
Sed non a summa inguinis plaga verum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moveat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장23)
At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장33)
Si parvolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장35)
tum inclinandus mucro est, ut transversa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장38)
imam autem paulum infra.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장47)
acus ab exteriore parte oram vulneris perforat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장15)
Post id venae et arteria ad inguen lino deligandae et infra vinculum abscidendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장27)
cutis, quae super glandem est, extenditur, notaturque utrimque a lateribus atramento qua perforetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 25장31)
paulum deinde infra ea parte, qua resima plaga est, etiamnum sub cute altera transversa plaga facienda est, qua cervix aperiatur, donec urinae iter pateat sic, ut plaga paulo maior quam calculus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 26장52)

SEARCH

MENU NAVIGATION