라틴어 문장 검색

Ut patrius vigor atque elati gratia vultus Caesareum spirant, majestatemque verendam Infundunt puero!
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 14:4)
at tandem suspiria ducit Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:5)
sed unus Hanc vult, quae infuso multum inclinata metallo Vertitur in gyros, et iniquo tramite currit;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 2:3)
Nec risus tacuere, globus cum volvitur actus Infami jactu, aut nimium vestigia plumbum Allicit, et sphaeram a recto trahit insita virtus Tum qui projecit, strepitus effundit inanes,
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 4:3)
Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:19)
coepit me et ipse arctius solito diligere, habenas laxare affectui, et meo se pectori totum infundere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:4)
Sed quia hic amor multos colligit, ex ipsis eligat quos ad amicitiae secreta lege familiari admittat, in quem suum copiose infundat affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:37)
Munere Fortune melior sed parcius ipsa Gracia Nature dotes effundit in illa.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 8:3)
Quid prelarga manus Nature possit et in quo Gracius effundat dotes, exponit in isto, In quo, pubescens tenera lanugine florum, Sideribus stellata suis, succensa rosarum Murice, terra nouum contendit pingere celum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:4)
Vberius torrens effunditur, obice nullo Deffendente uiam fluuioque negante meatum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:31)
Tot dotes in eas effundunt dona Sophye Quod sese totam Prudencia fundit in illas, Se partitur eis, sibi thesaurizat in illis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 20:2)
Hos comites trahit ad pugnam Discordia, cunctos Excitat et sociis infundit Martis amorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 14:6)
Phoebus etiam vultum solito laetiorem in occursum virginis ostendens, totas sui luminis effundebat divitias.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:12)
labor namque antecedens, quamdam consequenti praemio infundens dulcedinem, majori favore praemiat laborantem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:39)
Nam si in domo divitis prodigalitatis torrens eniteat, adulator in prodigalitatis laudem totus effunditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION