라틴어 문장 검색

quod continget, si neque supra modum multae fuerint nec eiusdem generis aut iunctae aut frequentes, quia satietatem ut varietas earum, ita raritas effugit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 181:1)
et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 400:2)
habet enim acre quiddam atque expeditum et calori concitationique non inhabile.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 293:2)
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
primum exercitationes, quarum labor spiritum exhaurit et inhabilem intentioni ac studiis acrioribus reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 15 3:2)
Quosdam subit eadem faciendi videndique satietas et vitae non odium sed fastidium, in quod prolabimur ipsa inpellente philosophia, dum dicimus:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 26:1)
O quando illud videbis tempus, quo scies tempus ad te non pertinere, quo tranquillus placidusque eris et crastini neglegens ut in summa tui satietate !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 4:1)
Adice obsonatores, quibus dominici palati notitia subtilis est, qui sciunt, cuius illum rei sapor excitet, cuius delectet aspectus, cuius novitate nauseabundus erigi possit, quid iam ipsa satietate fastidiat, quid illo die esuriat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 8:2)
Ne hoc quidem intellego, quod animalibus satietas monstrat, quis cibo debeat esse, quis potioni modus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 13:5)
Nulla tibi nova est, nulla non iam odiosa ipsa satietate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 16:3)
Vitam enim occupare satietas sui non potest tot res varias, magnas, divinas percensentem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 26:1)
Finis, ut puto, edendi bibendique satietas est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 23:1)
quae ubi consuetudinem pavoris inprovidi fecit, etiam ad tutelam salutis suae inhabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:7)
cetera quemadmodum adulescens formosus, diues, ignotus, in uiciniam formosae et in absentia uiri nimium liberae mulieris commigrauerit, quemadmodum adsidua satietate cottidianae per diem noctemque libidinis exhaustis uiribus perierit, interrogate rumorem.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 2:1)
Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit, sed locus.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION