라틴어 문장 검색

Iste inargentatos nitoribus argenteos fontes inhabitat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:55)
Nec mirum, si nostrarum voluntatum unione conformi, concordiae reperio melodiam, cum unius ideae exemplaris notio nos in nativum esse produxerit, unius officialis administrationis [0481B] conformet conditio, cum nostras mentes non superficiali dilectionis vinculo amor jungat hypocrita, sed interna animorum nostrorum latibula, casti amoris pudor inhabitet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:5)
Sed a Pincenariis, qui Bulgariam inhabitabant, plurimi in ipsa lignorum et viminum copulatione fluctuantes sine gubernaculo, et a societate interdum divisi, sagittis confixi interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:10)
Qui illico septem ratibus invecti, septem naviculas Pincenariorum submerserunt cum inhabitantibus, septem tantum vivos captivantes, quos in praesentiam Petri adductos ex praecepto illius trucidaverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 18:12)
Fuit et aliud scelus detestabile in hac congregatione pedestris populi stulti et vesanae levitatis, quod Domino odibile et omnibus fidelibus, incredibile non dubitatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:1)
Tankradus plurimum minarum Turcis, per moenia et turres diffusis, ex adventu Boemundi, et subsequentis exercitus virtute intulit, nisi exeuntes, portas urbis aperirent, asserens, non prius subvenientem exercitum ab hujus obsidione recedere, quam ut Nicaea cum omnibus inhabitantibus caperetur superata.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 10:5)
Alio deinde die, post castra Corbahan locata et ordinata suae cujusque congregationis, post obsessos undique viarum exitus et introitus, decretum est communi consilio gentilium, ut Turcorum milites ad duo millia eligantur ad expugnandum et prosternendum praesidium, quod Godefridus dux caeterique comprimores firmaverant in victoria et virtute magna, quam audistis, quando attriti Turci, in unda Fernae fluminis submersi sunt sub ipso ponte qui trans fluvium ab urbe dirigitur, et in quo firmato praesidio Reymundus egit custodiam, quousque a Christianis capta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 66:1)
Unde quia inter quinquaginta millia virorum vix viginti millia in bello valentium reperiri poterant, consilium inierunt ut per Damascum nequaquam transirent, propter copiam Turcorum qui Damascum inhabitabant, et propter apertam illic camporum planitiem, ubi eis in omni latere spatiosum videbatur ab hostibus incursari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 82:8)
Ex omni stillicidio pluviarum, ab ipsius tecti palatii canalibus, templique Domini testudine, et a tectis multorum aedificiorum, confluente, haec cisterna adimpletur, per circulum anni frigidam ac salubrem aquam abunde omnibus illic urbem inhabitantibus administrans.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:5)
Applicitis itaque muro ingeniis cum ingenti machina, et undique gravi assultu eam viris [0580B] Galliae oppugnantibus, cives, qui ex genere Judaeorum inhabitabant dono et consensu regis Babyloniae in redditione tributorum, in moenibus urbis exsurgentes, multum in defensione urbis obstiterunt, quousque Christiani variis plagis gravati, per dies quindecim prorsus diffisi, manus suas ab omni impetu continuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:3)
Sed fama haec crudelis Jerusalem transvolans, omnes eam inhabitantes vehementer perterruit, et in luctum ac ploratum tota civitas conversa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 14:2)
Illic biduo obsidionem facientes, et minas mangenarum et machinarum, adeo viros inhabitantes exterruerunt, ut Gonfridus, custos ac praepositus arcis et turris Jerusalem, qui et huic Arnolfi praesidio nunc praeerat, vix vita impetrata, dextras Sarracenorum quaereret, se in deditionem redderet, ac praesidii januam hostibus aperiret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 26:3)
Sic diebus multis moenia et turres crebro ictu lapidum minuebat, civesque et omnes inhabitantes vehementi assultu vexabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 80:3)
Verum cives qui urbem inhabitabant, virtutem Babyloniae adesse intuentes, et regis Baldewini absentiam, quadam die convenientes, ammiraldum in ore gladii percusserunt, et filium regis Babyloniae, apertis portis, urbi immiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 74:2)
Interea Malducus, Arongaldus, Armigazi et Samarga, qui, collecto exercitu ducentorum millium equitum, Turbaysel obsederant, duobus mensibus montes ipsius praesidii in virtute nimia suffoderunt, ut sic putei oborientes et cisternae aqua deficerent, et Gozelinum loci defensorem et cum eo inhabitantes captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 76:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION