라틴어 문장 검색

Teporem solis infusi repercussu cryptoporticus auget, quae ut tenet solem sic aquilonem inhibet summovetque, quantumque caloris ante tantum retro frigoris;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 17:2)
Quo magis quosdam e numero nostro improbavi, qui modo ad Celsum modo ad Nepotem, prout hic vel ille diceret, cupiditate audiendi cursitabant, et nunc quasi stimularent et accenderent, nunc quasi reconciliarent ac recomponerent, frequentius singulis, ambobus interdum propitium Caesarem ut in ludicro aliquo precabantur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 5 5:2)
Satius itaque est comparari ea, quae ad coercendos ignes auxilio esse possint, admonerique dominos praediorum, ut et ipsi inhibeant ac, si res poposcerit, accursu populi ad hoc uti.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 34 2:1)
Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos, Cur inhibes sacris commoda nostra tuis?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 103)
iurgia praecipue vino stimulata caveto, et nimium faciles ad fera bella manus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:415)
ipse suas etiam vires inhiberet Achilles, missa gravis ictus Pelias hasta dabat, iudicium nobis igitur cum vindicis adsit, non est cur tua me ianua nosse neget.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 726)
Moderatius, oro, curre fugamque inhibe;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:9)
labor est inhibere volentes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:3)
Quae postquam summum tetigere iacentia tergum, exspatiantur equi, nulloque inhibente per auras ignotae regionis eunt, quaque impetus egit, hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis incursant stellis rapiuntque per avia currum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 17:4)
Hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 56:1)
Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa Solis amor fuerat), stimulataque paelicis ira vulgat adulterium diffamatumque parenti indicat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 23:1)
cur non stimuletur eatque per cognata suis exempla furoribus Ino?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 40:6)
Talibus ira feri postquam commota tyranni nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque quo fuit accinctus, vagina liberat ensem arreptamque coma flexis post terga lacertis vincla pati cogit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 43:1)
) de vulnere dona trahentem invenio, corpusque meo mihi carius ulnis mollibus attollo scissaque a pectore veste vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem, neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 66:18)
Obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet deterrere nefas saevamque inhibere bipennem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION