라틴어 문장 검색

milites laeti, praecipue quibus merces navatae in unum diem operae libertas futura erat, armis expediendis diei relicum consumunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 180:2)
quippe illis arma tantum atque ordo militandi locusque in quo tenderent in castris est mutatus, quae tamen semel navata rei publicae opera et uno felici proelio recuperarunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 83:2)
ipsa humilitas eorum, patres conscripti, quam isti obiciunt, maximo argumento est me neminem qui navatam operam rei publicae nostrae vellet aversatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 442:1)
ubi cum multa disseruissent cur aequa plebis recusatio esset, verterunt orationem eo ut dicerent privatis id seu aequum seu iniquum onus iniungendum esse nam unde, cum pecunia in aerario non esset, paraturos navalis socios?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 495:2)
si, quod iniungere inferiori velis, id prius in te ac tuos ipse iuris statueris, facilius omnis oboedientis habeas.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 500:1)
grumenti moenibus prope iniunctum videbatur Poenorum vallum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 610:1)
cupere se illi populoque Romano operam navare ita ut nemo unus externus magis enixe adiuverit rem Romanam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 520:1)
praecipue qui superabant ex Cannensi exercitu milites illo, non alio duce credebant navata rei publicae opera finire se militiam ignominiosam posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 341:1)
et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 206:2)
sed utcumque, seu iniuncta seu suscepta foret militia, et exhaustam, et finem aliquem militandi fieri aequum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 28:1)
nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 23:1)
nunc ad triumphum frequentandum deductos esse milites, qui egregiam navare operam rei publicae potuissent, possent etiam, si senatus, quod festinatione triumphi praetermissum esset, id restituere differendo triumpho vellet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 441:1)
igitur operibus oppugnare urbem aggressus, ad mare partibus duabus pariter munitionibus deductis, utrimque vineas et aggerem muro iniunxit et testudinibus arietes admovit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 300:1)
ne tum large gratiam relatam sibi, nec nunc immodice poenam iniungi debere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 93:2)
exules quoque Lacedaemoniorum suam causam legationemque Achaeis iniunxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 387:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION