라틴어 문장 검색

cum multa antea commissa maleficia, cum vita hominis perditissima, tum singularis audacia ostendatur necesse est, neque audacia solum sed summus furor atque amentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:3)
haec cum sint omnia, tamen exstent oportet expressa sceleris vestigia, ubi, qua ratione, per quos, quo tempore maleficium sit admissum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 22장 3:4)
haec magnitudo malefici facit ut, nisi paene manifestum parricidium proferatur, credibile non sit, nisi turpis adulescentia, nisi omnibus flagitiis vita inquinata, nisi sumptus effusi cum probro atque dedecore, nisi prorupta audacia, nisi tanta temeritas ut non procul abhorreat ab insania.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 24장 3:1)
qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt ut, quos natura ipsa retinere in officio non potuisset, ei magnitudine poenae a maleficio summoverentur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 25장 1:6)
apud homines autem prudentissimos agitur qui intellegunt neminem ne minimum quidem maleficium sine causa admittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 26장 3:3)
nonne his vestigiis ad caput malefici perveniri solet?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 1:18)
tametsi statim vicisse debeo, tamen de meo iure decedam et tibi quod in alia causa non concederem in hac concedam fretus huius innocentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장2)
in urbe luxuries creatur, ex luxuria exsistat avaritia necesse est, ex avaritia erumpat audacia, inde omnia scelera ac maleficia gignuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 27장 2:3)
conveniat mihi tecum necesse est, si ad hunc maleficium istud pertinet, aut ipsum sua manu fecisse, id quod negas, aut per aliquos liberos aut servos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 29장 1:2)
quaeramus ibi maleficium ubi et est et inveniri potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 1:6)
sic vita hominum est ut ad maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 2:8)
ego, quamquam praeest huic quaestioni vir et contra audaciam fortissimus et ab innocentia clementissimus, tamen facile me paterer vel illo ipso acerrimo iudice quaerente vel apud Cassianos iudices, quorum etiam nunc ei quibus causa dicenda est nomen ipsum reformidant, pro Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 30장 3:2)
videamus nunc ecquae facultas suscipiendi malefici fuerit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 1:2)
permulta sunt quae dici possunt qua re intellegatur summam tibi facultatem fuisse malefici suscipiendi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 33장 3:9)
Tene, cum ceteri socii tui fugerent ac se occultarent, ut hoc iudicium non de illorum praeda sed de huius maleficio fieri videretur, potissimum tibi partis istas depoposcisse ut in iudicio versarere et sederes cum accusatore?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION