라틴어 문장 검색

Omnium autem ineptiarum, quae sunt innumerabiles, haud sciam an nulla sit maior quam, ut illi solent, quocumque in loco, quoscumque inter homines visum est, de rebus aut difficillimis aut non necessariis argutissime disputare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 18:4)
deduxisti enim totum hominem in duo genera solum causarum, cetera innumerabilia exercitationi et similitudini reliquisti:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 71:2)
sunt enim innumerabiles de his rebus libri neque abditi neque obscuri:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 84:4)
Quid de aliis innumerabilibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 125:4)
Quae vero, cum de facto non ambigitur, quaeruntur, qualia sint, ea si ex reis numeres, et innumerabilia sunt et obscura;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 137:1)
ut, quod homines innumerabiles essent, debilitati [a iure cognoscendo] voluntatem discendi simul cum spe perdiscendi abiceremus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 142:4)
'quoniam intellegeretur non in hominum innumerabilibus personis neque in infinita temporum varietate, sed in generum causis atque naturis omnia sita esse, quae in dubium vocarentur, genera autem esse definita non solum numero, sed etiam paucitate, ut eam materiem orationis, quae cuiusque esset generis, studiosi qui essent dicendi, omnibus locis discriptam, instructam ornatamque comprehenderent, rebus dico et sententiis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 145:4)
" Innumerabilia fuerunt, sed non minus iucunda illa perpetua:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 223:3)
faceta autem et urbana innumerabilia vel ex una contione meministis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 227:2)
conlationem, ut ille Gallus olim testis in Pisonem, cum innumerabilem Magio praefecto pecuniam dixisset datam idque Scaurus tenuitate Magi redargueret, "erras," inquit "Scaure;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 265:4)
Sed ex his omnibus nihil magis ridetur, quam quod est praeter exspectationem, cuius innumerabilia sunt exempla, vel Appi maioris illius, qui in senatu, cum ageretur de agris publicis et de lege Thoria et peteretur Lucullus ab eis, qui a pecore eius depasci agros publicos dicerent, "non est" inquit "Luculli pecus illud;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 284:1)
haec autem, quae sunt in re ipsa et sententia, partibus sunt innumerabilia, generibus pauca;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 289:1)
et oculis conliguntur paene innumerabiles voluptates, quae nos ita capiunt, ut unum sensum dissimili genere delectent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 25:4)
Ex qua mea disputatione forsitan occurrat illud, si paene innumerabiles sint quasi formae figuraeque dicendi, specie dispares, genere laudabiles, non posse ea, quae inter se discrepant, eisdem praeceptis atque una institutione formari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 34:2)
Omitto innumerabilis viros, quorum singuli saluti huic civitati fuerunt, et quia sunt haud procul ab aetatis huius memoria, commemorare eos desino, ne quis se aut suorum aliquem praetermissum queratur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION