라틴어 문장 검색

mox inquietum, quod sequi cursu feras auderet acres, fluctibus tectos gravi extrahere pisces rete vel calamo levi decipere volucres crate vel * * tenere laqueo, premere subiectos iugo tauros feroces, vomere immunem prius sulcare terram, laesa quae fruges suas interius alte condidit sacro sinu.
(세네카, 옥타비아 6:11)
exultat ingens saeculi nostri bonis corrupta turba nec capit clementiam ingrata nostram ferre nec pacem potest, sed inquieta rapitur hinc audacia, hinc temeritate fertur in praeceps sua:
(세네카, 옥타비아 12:25)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
stetit per artus sanguine effuso horridus, paedore foedo squalidam obtectus comam, et ore rabido fatur:
(세네카, 오이디푸스 7:45)
ab inquieto saepe simulatur quies.
(세네카, 오이디푸스 8:19)
ipse tu scelerum capax, sacer Cithaeron, vel feras in me tuas emitte silvis, mitte vel rabidos canes - nunc redde Agauen.
(세네카, 오이디푸스 12:6)
violenta Fata et horridus Morbi tremor, Maciesque et atra Pestis et rabidus Dolor, mecum ite, mecum, ducibus his uti libet.
(세네카, 오이디푸스 13:63)
' inobsequentes protinus frenis equi rapuere currum iamque derrantes via, quacumque rabidos pavidus evexit furor, hac ire pergunt seque per scopulos agunt.
(세네카, 파이드라 15:31)
Inmensum et humanae intemptatum experientiae pelagus, totius orbis uinculum terrarumque custodia, inagitata remigio uastitas, litora modo saeuiente fluctu inquieta, modo fugiente deserta:
(세네카, Suasoriae, chapter 1 2:16)
Quid novi rabidus struis?
(세네카, Thyestes 261:1)
aut saevo rabidus freto
(세네카, Thyestes 370:1)
an premens litus maris inquieti
(세네카, Troades 861:1)
quae mulier rabida iactat convicia lingua, haec Veneris magnae volvitur ante pedes.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 85)
flamma per incensas citius sedetur aristas, fluminaque ad fontis sint reditura caput, et placidum Syrtes portum et bona litora nautis praebeat hospitio saeva Malea suo, quam possit vestros quisquam reprehendere cursus et rabidae stimulos frangere nequitiae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 194)
haud aliter, caesus quondam cum Caepio robur dedidit Ausonium, subita cogente ruina electura ducem post guttura fracta Iugurthae ultum Arpinatem Calpurnia foedera lixam opposuit rabido respublica territa Cimbro.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 98)

SEARCH

MENU NAVIGATION