라틴어 문장 검색

Omnium autem perturbationum fontem esse dicunt intemperantiam, quae est [a] tota mente a recta ratione defectio sic aversa a praescriptione rationis, ut nullo modo adpetitiones animi nec regi nec contineri queant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 22:1)
Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:3)
Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:1)
Parata inquisitio, sed onerosa collatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 12:3)
Inducti in senatum inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 1:3)
Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeteriit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 6:2)
petis ut Scaurus veniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis vestigia inducat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:2)
quaesitum est, an danda esset inquisitio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:2)
Lecti sunt, inquisitio peccavit;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 30 2:1)
Primum, brevem explanationem de variis aspectibus discriminis oecologici nostrae aetatis praebebimus ut optimos fructus capiamus ex inquisitione scientifica, quae hodie praesto est;
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 21:2)
Verum est alia etiam adstare elementa (vulcanorum reiectiones, variationes orbitae et axis terrestris, cursum solis), sed multae inquisitiones scientificae demonstrant maiorem partem calefactionis universalis postremis decennis gasiorum ex cumulatione oriri quae loci clausi gignunt (dioxydum carbonicum, methanum, oxyda nitrogeni et alia) quae emittuntur potissimum ob humanam industriam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 34:6)
Quaedam inquisitiones monent periculum esse ne aquarum inopia intra pauca decennia laboremus, nisi huic rei sollicite consulatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 43:2)
35. Cum ambitalis impactio alicuius oeconomici incepti perpenditur, in solum, aquam et aërem considerari effectus solent, sed non semper explorata additur inquisitio de affecta biodiversitate, perinde ac si nonnullae species vel coetus deperditi sive animalium sive plantarum aliquid parvi sint momenti.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 48:1)
42. Necesse quidem est plus opum in inquisitione impendere, quo melius intellegatur quomodo agant oecosystemata utque congruenter diversae varietates ponderentur quae afficiant et quomodocumque commutent graviter ambitum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 55:1)
“Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 63:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION