라틴어 문장 검색

galle quid insanis vult spem amoris desperatione sanare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 221)
nunc insanus amor hinc usque ad finem amatoris incon- stantia exprimitur, cui electa displicent statim.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 441)
saevae novercae aut hae quae saevae sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1281)
aut epitheton est omnium novercarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1282)
insanumque forum litigiosum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5021)
miscueruntque h. e. n. i. verba exprimit augmenta malitiae novercarum, quae virus herbis, plus tamen cantibus herba- rum armant venena.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2831)
"Sed quatenus indulgentes insano atque inepto labori ultra humilitatis nostrae terminos evagamur et in terram proiecti caelum ipsum et ipsa sidera audaci cupiditate transcendimus, vel hunc errorem saltem non vanis et formidulosis opinionibus implicemus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:7)
in quorum rixam si Academicus incurrerit, utrosque audiet trahentes se ad suas partes, sed si in illos aut in istos concesserit, ab eis quos deseret insanus imperitus temerariusque clamabitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS21)
nonne apertum est totam illam porticum insanam, Academicos autem prae illis modestos cautosque homines videri Epicuro?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER SECUNDUS27)
qui omnia magna voce dicens verborum sane bonorum cursu quodam incitato ita furebat tamen, ut mirarere tam alias res agere populum, ut esset insano inter disertos locos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 66장4)
solum praeterea formosum, solum liberum, solum civem, omnia contraria, quos etiam insanos esse vultis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 101:2)
placet igitur tantas res opinione stultorum iudicari, vobis praesertim qui illos insanos esse dicatis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 11:3)
exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 62:2)
cui cum tres optationes Neptunus dedisset, optavit interitum Hippolyti filii, cum is patri suspectus esset de noverca;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 121:8)
ut noster Scaevola Septumuleio illi Anagnino, cui pro C. Gracchi capite erat aurum repensum, roganti, ut se in Asiam praefectum duceret "quid tibi vis," inquit "insane?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 269:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION