라틴어 문장 검색

Primus se, Danaum magna comitante caterva, Androgeos offert nobis, socia agmina credens inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 16:1)
haeret lateri letalis arundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:10)
Horrescit visu subito, causasque requirit inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro, quive viri tanto complerint agmine ripas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 27:3)
stupet inscia supra inpubesque manus, mirata volubile buxum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:4)
Illic res Italas Romanorumque triumphos haud vatum ignarus venturique inscius aevi fecerat ignipotens, illic genus omne futurae stirpis ab Ascanio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:7)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
Stupet inscius ipse Tros Anchisiades;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 11:18)
" Haec loquitur iuguloque haud inscius accipit ensem undantique animam diffundit in arva cruore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:25)
tum summa ipsius ab hasta defringit ferrum et partis rimatur apertas, qua vulnus letale ferat;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:11)
alarum verbera nosco letalemque sonum, nec fallunt iussa superba magnanimi Iovis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 32:8)
Atque haec iam primo depulsus ab ubere matris audeat, inque vicem det mollibus ora capistris invalidus etiamque tremens, etiam inscius aevi.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 8:4)
qui lora restrictis lacertis sensit iners timuitque mortem, hic, unde vitam sumeret inscius, pacem duello miscuit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 511)
Qualem ministrum fulminis alitem, cui rex deorum regnum in avis vagas permisit expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus venti paventem, mox in ovilia demisit hostem vividus impetus, nunc in reluctantis dracones egit amor dapis atque pugnae;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 41)
nam et gladiator, qui armorum inscius in rixam ruit, et luctator, qui totius corporis nisu in id, quod semel invasit, incumbit, fortior ab his vocatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 174:1)
sed mihi satis est eius esse oratorem rei de qua dicet non inscium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 347:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION