라틴어 문장 검색

Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat.
(카이사르, 아프리카 전기 76:4)
multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt.
(카이사르, 아프리카 전기 78:9)
Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit.
(카이사르, 히스파니아 전기 4:1)
Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit.
(카이사르, 히스파니아 전기 7:1)
nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:2)
Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur.
(카이사르, 히스파니아 전기 8:7)
Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:1)
Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.
(카이사르, 히스파니아 전기 10:5)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est.
(카이사르, 히스파니아 전기 15:8)
Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit.
(카이사르, 히스파니아 전기 18:2)
Ita litteris acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat… Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeium contionem habuisse:
(카이사르, 히스파니아 전기 18:8)
Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:3)
si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros.
(카이사르, 히스파니아 전기 19:9)
Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci.
(카이사르, 히스파니아 전기 21:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION