라틴어 문장 검색

suspirat longo non visam tempore matrem, et casulum et notos tristis desiderat haedos, ingenui vultus puer ingenuique pudoris, quales esse decet quos ardens purpura vestit, nec pupillares defert in balnea raucus testiculos, nec vellendas iam praebuit alas, crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI49)
Iterum Pomptino agro, cum in simili pugna Valerius, insidente galeae sacra alite adiutus, tulit spolia;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLA GALLICA 2:2)
Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, dum exercitus omnis evaderet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 15:2)
' tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum, quod sitis exurat miseros atque arida torrat, aut aliae cuius desiderium insideat rei.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:12)
Non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis Exiit oppositasque erupit gurgite moles, Fertur in arva furens cumulo, camposque per omnes Cum stabulis armenta trahit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, V. 13:1)
Omnes enim antiqui scriptores ut hominem equo insidentem, ita et equum, cum portaret hominem, equitem vocaverunt, et equitare non hominem tantum sed equum quoque dixerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 9:4)
Et vos, cirrigeros bellis arcere Caycos Oppositi, petitis Romam, Rhenique feroces Deseritis ripas, et apertum gentibus orbem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:41)
tua classica servat Oppositus quondam polluto tiro Miloni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:21)
Hoc robur aperto Oppositum pelago.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:9)
Vulnera multorum, totum fusura cruorem, Opposita premit ipse manu.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:4)
Fortunaque perdat Opposita virtute minas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:40)
Schemate nec dubio, sed aperte nominat illam, Quam recipit sexto mense superba Venus, Custodem medio statuit quam vilicus horto, Opposita spectat quam proba virgo manu.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXVIII9)
insidat in sinu sedeat, legitur tamen et 'insideat', id est ut quidam volunt insidias faciat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7191)
quod etiam Homerum volunt tetigisse subtiliter, ubi Aeneas a Neptuno opposita nube liberatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 60122)
ab adversa castris opposita, an venienti agmini?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 341)

SEARCH

MENU NAVIGATION