라틴어 문장 검색

sic ignea lora cum daret et rapido Sol natum imponeret axi, gaudentem lacrimans astra insidiosa docebat nolentesque teri zonas mediamque polorum temperiem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권119)
Masinissa cum Gadibus esset, certior adventare eum a Marcio factus, causando corrumpi equos inclusos in insula penuriamque omnium rerum et facere ceteris et ipsos sentire, ad hoc equitem marcescere desidia, Magonem perpulit ut se traicere in continentem ad depopulandos proximos Hispaniae agros pateretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 513:1)
ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque quae volgata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris solutaque disciplina militiae comperta oculis referrent Romam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 305:1)
aequom esse puto, sed nimis nolo desidiae ei dare ludum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 106)
insomnia, aerumna, error, terror et fuga, ineptia stultitiaque adeo et temeritas, incogitantia excors, immodestia, petulantia et cupiditas, malevolentia, inertia, aviditas, desidia, iniuria, inopia, contumelia et dispendium,] multiloquium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 115)
sese extemplo ex ephebis postquam excesserit, non, ut ego, amori neque desidiae in otio operam dedisse, neque potestatem sibi fuisse;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 1, scene 135)
sed mea desidia spem deserere nolui:
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 1, scene 22)
tu fecisti ut difficilis foret, culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 240)
cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 3, scene 244)

SEARCH

MENU NAVIGATION