라틴어 문장 검색

sed veluti tractata notam labemque remittunt atramenta, fere scriptores carmine foedo splendida facta linunt, idem rex ille, poema qui tam ridiculum tam care prodigus emit, edicto vetuit, ne quis se praeter Apellen pingeret, aut alius Lysippo duceret aera fortis Alexandri voltum simulantia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 190)
atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis mendosa est natura, alioqui recta, velut si egregio inspersos reprendas corpore naevos, si neque avaritiam neque sordes nec mala lustra obiciet vere quisquam mihi, purus et insons, ut me collaudem, si et vivo carus amicis, causa fuit pater his;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:1)
hoc pendent homines, line intuentur, hic spectator, etiam antequam dicimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 219:3)
Si huic illa simplex admirandis virtutibus contigisset antiquitas, quanto ingeniorum certamine celebraretur uxor, quae, oblita imbecillitatis, ob- lita metuendi etiam firmissimis maris, caput suum periculis pro sepultura obiecit et, dum cogitat de viri funere, nihil de suo timuit !
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 136:2)
quaecumque generat invius saxis Eryx, quae fert opertis hieme perpetua iugis sparsus cruore Caucasus Promethei, et quis sagittas divites Arabes linunt pharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves, aut quos sub axe frigido sucos legunt lucis Suebae nobiles Hyrcaniis;
(세네카, 메데아 11:16)
Itaque quo saepissime ingenti circumfusus turba processerat, quae paulo ante coluerat piis contionibus quibus multorum capita seruauerat, tum per artus suos laceratus, aliter ac solitus erat a ciuibus suis conspectus est, praependenti capiti orique eius inspersa sanie, breui ante princeps senatus Romanique nominis titulus, tum pretium interfectoris serui.
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 19:5)
id, sicut in pilo, quadratum stuppa circumligabant linebantque pice;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 81:2)
cum enim linuntur, recipientes umorem turgescunt, deinde siccescendo contrahuntur et ita extenuati disrumpunt tectoriorum soliditatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 8장92)
earumque camararum superiora coagmenta ex argilla cum capillo subacta liniantur;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 10장16)
Sin autem in craticiis tectoria erunt facienda, quibus necesse est in arrectariis et transversariis rimas fieri, ideo quod, luto cum linuntur, necessario recipiunt umorem, cum autem arescunt, extenuati in tectoriis faciunt rimas, id ut non fiat, haec erit ratio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장33)

SEARCH

MENU NAVIGATION