라틴어 문장 검색

Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa, malum quod tacetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 230:3)
multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:2)
nec enim opus esset in id comparari et acui, in quod instinctu quodam voluntario iremus, sicut feruntur omnes ad conservationem sui.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 8:3)
Te quoque instinctum esse et magno ad pulcherrima properare impetu video, Properemus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 36:4)
Quid, tu C. Marium semel consulem - unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit - cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 66:2)
His ego instinctus abstinere animalibus coepi, et anno peracto non tantum facilis erat mihi consuetudo, sed dulcis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:1)
Clamat ecce maximus vates et velut divino ore instinctus salutare carmen canit :
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 50:1)
Cum vulgaria et solita contempsit instinctuque sacro surrexit excelsior, tunc demum aliquid cecinit grandius ore mortali.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 155:1)
ut possit animo captus Alcides agi, magno furore percitus, vobis prius insaniendum est.
(세네카, Hercules Furens 1:51)
Venere instinctus suscipit audax grege pro toto bella iuvencus;
(세네카, 파이드라 4:32)
Quis te dolore percitam instigat furor?
(세네카, 파이드라 16:20)
Non vectos Minyas loquente silva dicam Phasiaco stetisse portu, forma percita cum ducis Pelasgi molliret rabidos virago tauros, nec tum territa, cum suus colonus post anguis domiti satos molares armatas tremebundus inter herbas florere in segetem stuperet hostem et pugnantibus hinc et hinc aristis supra belliferas madere glaebas culmosos viridi cruore fratres.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem14)
tum verecundia, cuius instinctu dum inmerito trepidas, merito praedicans;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Aruogasti suo Salutem. 1:3)
"'rem summam instinctu superum meritique doloris, o viduae - Armate animos et pellite sexum!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권49)
accepit radios et eadem percitus Hopleus Tydea luce videt;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권163)

SEARCH

MENU NAVIGATION