라틴어 문장 검색

et ut palaestrici doctores illos, quos numeros vocant, non idcirco discentibus tradunt, ut iis omnibus ii, qui didicerint, in ipso luctandi certamine utantur (plus enim pondere et firmitate et spiritu agitur), sed ut subsit copia illa, ex qua unum aut alterum, cuius se occasio dederit, efficiant, ita haec pars dialectica, sive illam dicere malumus disputatricem, ut est utilis saepe et finitionibus et comprehensionibus et separandis quae sunt differentia, et resolvenda ambiguitate, distinguendo, dividendo, illiciendo, implicando, ita, si totum sibi vindicaverit in foro certamen, obstabit melioribus et sectas ad tenuitatem suam vires ipsa subtilitate consumet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 64:1)
nam in tanta causarum, sicut superioribus libris diximus, varietate, cum alia coniectura quaerantur, alia finitionibus concludantur, alia iure summoveantur vel transferantur, alia colligantur vel ipsa inter se concurrant vel in diversum ambiguitate ducantur, nulla fere dici potest, cuius non parte in aliqua tractatus aequi ac boni reperiatur, plerasque vero esse quis nescit, quae totae in sola qualitate consistant?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 67:2)
Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 30:1)
Contemplationem institutio tradit, actionem admonitio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 45:2)
Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 36:2)
Hanc quidam finitionem reddiderunt:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 118 12:1)
Omnia animalia dialectica nasci oportet, ut istam finitionem magnae parti hominum togatorum obscuram intellegant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:3)
" Verum erat quod opponis, si ego ab animalibus constitutionis finitionem intellegi dicerem, non ipsam constitutionem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 121 10:4)
Haec finitio, inquit, ridicula est:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 11:5)
omnia in hac sententia circumspecti hominis sunt, finitio, exceptio;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua filium habebat, duxit aliam: sustulit ex ea filium. Habebat procuratorem in domo speciosum. Cum frequenter essent iurgia nouercae et priuigno, iussit eum emigrare: ille trans parietem habitationem conduxit. Rumor erat de a 11:10)
mihi enim, cum vir magnus in aliis fuerit, in hac re videtur vehementer errasse nec ex institutione Stoica se egisse.
(세네카, 행복론, Liber II 89:2)
Plura proponere tutius est, ne una finitio parum rem comprehendat et, ut ita dicam, formula excidat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 11:3)
Illa finitio contradictiones inveniet, quamvis maxime ad verum accedat, si dixerimus clementiam esse moderationem aliquid ex merita ac debita poena remittentem :
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 12:1)
sed quia nec ultionem sequitur (non enim laesa est) nec peccato alicui irascitur (nullum enim antecessit crimen), extra finitionem nostram cadit ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:1)
finitio enim continebat in poenis exigendis intemperantiam animi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 15:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION