라틴어 문장 검색

Exin solutus omni formidine, biduo et binoctio exanclatis itinerum laboribus magnis, cum ad flumen venisset Euphraten, et inopia navium, voraginosum amnem vado transire non posset, nandi imprudentia paventibus multis, ipse omnium maxime cunctabatur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 8:1)
Post conclamata imperatoris suprema, corpusque curatum ad sepulturam, ut missum Constantinopolim inter divorum reliquias humaretur, suspenso instante procinctu, anceps rei timebatur eventus cohortibus Gallicanis, quae non semper dicatae legitimorum principum fidei, velut imperiorum arbitri, ausurae novum quoddam in tempore sperabantur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 10장 1:1)
Qui confestim (ut adigebat necessitas instantis exitii) iussa canere bellicum tuba, lateribus firmatis prorupit, cum promptis accinctis ad proelium:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 8장 10:1)
Nannieno igitur pensante fortunarum versabiles casus, ideoque cunctandum esse censente, Mallobaudes alta pugnandi cupiditate raptatus (ut consueverat), ire in hostem, differendi impatiens, angebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 7:1)
Eorum dum vilitatem despicit imperator, ut firma fierent paciscenda, optimates poscens idoneos mitti, illi de industria cunctabantur, ut inter fallaces indutias equites sui redirent, quos affore iam sperabant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 12장 13:1)
instant, Panem quem pepegit reddere, reddat ouis.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:5)
Et tamen ut reddat, arbiter instat oui.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:7)
Ergo suum, licet instet hyemps, peruendit amictum, Et boream patitur uellere nuda suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De cane et oue 5:8)
Instat aper, pensat ueteri pro uulnere uulnus.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et apro et tauro et asello 18:2)
sic ludit tempore uiso, Vt ludo placeat, ludit et instat hero.
(ANONYMUS NEVELETI, De asino et catulo et domino 19:8)
Rursus hyrundo monet instare pericula.
(ANONYMUS NEVELETI, De hyrundine aues monente 22:5)
Hic fauet, instat equo.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et equo 45:8)
inuidus instans Alterius dampnis, in sua dampna redit.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:24)
Dum fora festinus lucro petit, instat asello Institor et pressum pondere fuste premit.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:1)
quid taces, quid cunctaris, quid respectas?
(아풀레이우스, 변명 44:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION