라틴어 문장 검색

me vero teste producto credo te ex acclamatione Clodi advocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumsteterint, ut aperte iugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 8:7)
ita multi circumstant qui quidem nostris mortem minitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 12 4:3)
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis', num dubitas quin sibi haec videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:8)
dura, me dius fidius, mihi iam fortuna populi Romani et crudelis videbatur, quae tot annos illum in hanc rem publicam insultare pateretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 32장 1:1)
Fortis indigne tuli Mihi insultare:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.6)
Cum servus nequam Socrati malediceret, Uxorem domini qui corrupisset sui, Idque ille sciret notum circumstantibus:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Servus et dominus: Nullum maledictum esse gravius conscientia.1)
vix equidem credo, sed et insultare iacenti te mihi nec verbis parcere fama refert.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 317)
quaeque diu steterant in montibus altis, fluctibus ignotis insultavere carinae, communemque prius ceu lumina solis et auras cautus humum longo signavit limite mensor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 17:7)
Talia dicentem circumstant omnia Solem numina, neve velit tenebras inducere rebus, supplice voce rogant:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 32:1)
Ut volucris visis rapidissima miluus extis, dum timet et densi circumstant sacra ministri, flectitur in gyrum nec longius audet abire spemque suam motis avidus circumvolat alis, sic super Actaeas agilis Cyllenius arces inclinat cursus et easdem circinat auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 60:4)
Undique circumstant mersisque in corpore rostris dilacerant falsi dominum sub imagine cervi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 26:4)
paulumque levatus ad circumstantes tendens sua bracchia silvas "ecquis, io silvae, crudelius" inquit "amavit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 47:2)
Ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis, et nunc sublimis veluti de vertice montis despicere in valles imumque Acheronta videtur, nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor, suspicere inferno summum de gurgite caelum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 58:1)
Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris, meque reum dempto fine cruentus agas, natus es e scopulis et pastus lacte ferino, et dicam silices pectus habere tuum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 111)
quam multa madidae celantur harundine fossae, florida quam multas Hybla tuetur apes, quam multae gracili terrena sub horrea ferre limite formicae grana reperta solent, tam me circumstat densorum turba malorum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 619)

SEARCH

MENU NAVIGATION