라틴어 문장 검색

nullane te flectit pietas nihilumque paternae mentis inest?
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:137)
Saepe mihi dubiam traxit sententia mentem, curarent superi terras an nullus inesset rector et incerto fluerent mortalia casu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:1)
namque mihi magicae vires aevique futuri praescius ardor inest;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:66)
Nam perexigua conspargitur aqua glaeba manuque subigitur, ac si glutinosa est, quamvis levissimo tactu pressa inhaerescit et picis in morem ad digitos lentescit habendo, ut ait Vergilius, eademque inlisa humo non dissipatur, quae res nos admonet inesse tali materiae naturalem sucum et pinguitudinem.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 18:3)
Saporem quoque sic dinoscemus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:1)
sed tam frequentibus densisque sidcis arandi sunt, ut vix dinoscatur, in utram partem vomer actus sit, quoniam sic omnes radices herbarum perruptae necantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 1:2)
si minus, stercore saturare et omne virus, quod adhuc inest terrae, propulsare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 15:6)
Primum ne stirpes aut spinas 4 validiorisve 5 incrementi herbas inesse patiamur, atque alias ante hiemem per autumnum exstirpemus, ut rubos, virgulta, iuncos, alias sic vellamus, ut 6 intuba ac solstitialis spinas;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 1:2)
Sic enim commodissime faenum defendetur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere, ut si quis umor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 18장 3:1)
Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 9:4)
Minima et optima e tribus facillime folio dinoscitur, nam rotundissimum omnium id gerit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 26:1)
quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dinosci non possint.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 30:3)
Num quia vim fecunditatis certis quasi membris inesse non dubitabant, idcirco pampinarium et sagittam velut inutiles ad deponendum prudentissime damnaverunt?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 10장 21:2)
nam vites, quae propter similitudinem coloris aut trunci flagellorumve uvae dinosci nequeunt, maturo fructu foliisque declarantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 20장 5:4)
et rursus plures oculos, quibus egerminet, inesse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION