라틴어 문장 검색

si tamen examinata a prudentibus sanctior ac Deo dignior posset inueniri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:11)
nam etsi terribilis iste ac grandis esse rogus uidetur, tamen iuxta merita operum singulos examinat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:21)
Uerum illa cum multis annis huic monasterio praeesset, placuit pio prouisori salutis nostrae sanctam eius animam longa etiam infirmitate carnis examinari, ut, iuxta exemplum apostoli, uirtus eius in infirmitate perficeretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 3:2)
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:13)
"Uallis illa, quam aspexisti flammis feruentibus et frigoribus horrenda rigidis, ipse est locus, in quo examinandae et castigandae sunt animae illorum, qui differentes confiteri et emendare scelera, quae fecerunt, in ipso tandem mortis articulo ad paenitentiam confugiunt, et sic de corpore exeunt;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:17)
malle frustra operam insumptam, quam quicquam incidisse cur non satis esset Etruriae unus consularis exercitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 239:2)
quod enim antiqui insumentes laborem et industriam probare contendebant artibus, id nunc coloribus et eorum eleganti specie consecuntur, et quam subtilitas artificis adiciebat operibus auctoritatem, nunc dominicus sumptus efficit, ne desideretur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 5장25)
per id faciundo motus circinationis cogit pressionibus examinare paucis manibus oneris maximi pondus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장10)
cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
Onerum vero maxima pondera, cum feruntur a phalangariis hexaphoris et tetraphoris, examinantur per ipsa media centra phalangarum, uti diviso oneris solido pondere certa quadam divisionis ratione aequas partes collis singuli ferant operarii.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION