라틴어 문장 검색

quid enim perversius, quid intolerabilius, quid stultius quam bonam valitudinem, quam dolorum omnium vacuitatem, quam integritatem oculorum reliquorumque sensuum ponere in bonis potius, quam dicerent nihil omnino inter eas res iisque contrarias interesse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 28:2)
itaque e contrario moderati aequabilesque habitus, affectiones ususque corporis apti esse ad naturam videntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 48:1)
sic, quod est extremum omnium appetendorum atque ductum a prima commendatione naturae, multis gradibus adscendit, ut ad summum perveniret, quod cumulatur ex integritate corporis et ex mentis ratione perfecta.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:9)
nemo est igitur, quin hanc affectionem animi probet atque laudet, qua non modo utilitas nulla quaeritur, sed contra utilitatem etiam conservatur fides.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 85:6)
quae animi affectio suum cuique tribuens atque hanc, quam dico, societatem coniunctionis humanae munifice et aeque tuens iustitia dicitur, cui sunt adiunctae pietas, bonitas, liberalitas, benignitas, comitas, quaeque sunt generis eiusdem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 88:3)
valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium , deformitatem, morbum, debilitatem mala.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 107:9)
bonum integritas corporis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 112:21)
non enim mihi est vita mea utilior quam animi talis affectio, neminem ut violem commodi mei gratia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 35:4)
Et ample et ornate et copiose cum eadem integritate Atticorum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 4장 3:3)
eadem facultate et fraus hominum ad perniciem et integritas ad salutem vocatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 35:3)
Fac in puero referre, ex qua adfectione caeli primum spiritum duxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 146:3)
fac in puero referre, ex qua affectione caeli primum spiritum duxerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 146:3)
unus est qui curet constantia magis et integritate quam, ut mihi videtur, consilio aut ingenio, Cato;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 18 14:1)
ego in vita mea nulla umquam voluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama quae summa est quam res ipsa delectat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 20 11:5)
ain tandem, Attice, laudator integritatis et elegantiae nostrae, ausus es hoc ex ore tuo - - inquit Ennius, ut equites Scaptio ad pecuniam cogendam darem me rogare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS AD ATTICVM, letter 2 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION