라틴어 문장 검색

postquam equestris pugna effectu quam conatibus vanior erat, consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius relictis equis, clamore ingenti provolant ante signa et novam integrant pugnam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 68:1)
iam triginta milibus hostium caesis signum receptui consules dederant colligebantque in unum copias in vicem inter se gratantes, cum repente visae procul hostium novae cohortes, quae in supplementum scriptae fuerant, integravere caedem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 630:1)
revocata eo tumultu prima signa Samnitium, proeliumque iam profligatum integratum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 277:1)
Itaque ex utraque parte signo dato cum rostris concurrissent neque retro navem inhiberent nec dirimi ab se hostem paterentur, quam quis indeptus navem erat ferrea iniecta manu, ita conserebant ex propinquo pugnam ut non missilibus tantum, sed gladiis etiam prope conlato pede gereretur res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 547:1)
deinde, ut inferri inpigre signa viderunt, integrata fuga in castra pavidi compelluntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 231:2)
deinde propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hostium navibus inhibere saepe tela cogebant metu ne ambiguo ictu suis inciderent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 124:1)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
ad ea consul nec hercule inquit magnopere nunc euro quid Aetoli satis ex more Graecorum factum esse censeant, dum ego more Romano imperium inhibeam in deditos modo decreto suo, ante armis victos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 330:1)
inde tumultu iniecto cum divellere se ab hoste cupientes inhiberent Rhodii, tractum ancorale et implicitum remis latus alterum detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 348:1)
et in senatu et ad populum magnis contentionibus certatum, et imperia inhibita ultro citroque, et pignera capta, et multae dictae, et tribuni appellati, et provocatum ad populum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 583:2)
et nisi successor adventu suo inhibuisset impetum victoris, subacti Celtiberi forent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 228:1)
hocine hic pacto potest inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 349)
Vtrum Fontine an Libero imperium te inhibere mavis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 5, scene 427)

SEARCH

MENU NAVIGATION