라틴어 문장 검색

Sin autem ea, quae observata sunt in usu ac tractatione dicendi, haec ab hominibus callidis ac peritis animadversa ac notata, verbis definita, generibus inlustrata, partibus distributa sunt - id quod video potuisse fieri - , non intellego, quam ob rem non, si minus illa subtili definitione, at hac vulgari opinione ars esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 109:1)
Haec igitur et talia circumspicienda sunt in omni officio [et consuetudo exercitatioque capienda], ut boni ratiocinatores officiorum esse possimus et addendo deducendoque videre, quae reliqui summa fiat, ex quo, quantum cuique debeatur, intellegas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 78:5)
Cum autem aliquid actum est, in quo media officia compareant, id cumulate videtur esse perfectum, propterea quod volgus quid absit a perfecto, non fere intellegit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 18:1)
Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis, dum ad nostra conantur, et homines gloriae, ut diximus, et eloquentiae solius libidinosi, si quid in sanctis [scripturis]1 offenderunt digestis, ex proprio instituto curiositatis ad propria opera verterunt, neque satis credentes divina esse, quo minus interpolarent, neque satis intellegentes, ut adhuc tunc subnubila, etiam ipsis Iudaeis obumbrata, quorum propria videbantur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 2:1)
havsit modo accepit, nec possumus intellegere bibit, cum hoc sequatur 'et pleno se proluit auro'. alibi vidit, ut hausit caelum mentemque recepit, alibi audivit, ut vocemque his auribus hausi, alibi vulnerat, ut latus haurit apertum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7387)
Neque vero vos ad eam rem video esse cohortandos, quos, cum mihi quoque sitis molesti, nimis etiam flagrare intellego cupiditate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 134:3)
illud velim sic habeas, quod intelleges hac re novata additum potius aliquid ad meum erga te studium, quo nihil videbatur addi posse, quam quicquam esse detractum Cum haec scribebam, censorem iam te esse sperabam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 13 2:7)
Nuper cum incidisset mentio M. Catonis, indigne ferebas, sicut es iniquitatis impatiens, quod Catonem aetas sua parum intellexisset, quod supra Pompeios et Caesares surgentem infra Vatinios posuisset, et tibi indignum videbatur, quod illi dissuasuro legem toga in foro esset erepta quodque a rostris usque ad arcum Fabianum per seditiosae factionis manus traditus voces improbas et sputa et omnis alias insanae multitudinis contumelias pertulisset.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 4:1)
aut certe intellegamus a Iove missam potestatem aliquam, quae se in Anchisae converteret vultum, ut religiosus videretur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7224)
ut qui haec procul videat, etiam si quid agatur nesciat, at placere tamen et in scaena esse Roscium intellegat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 2:4)
sed pulchre intellegis non posse nos quoquam impelli et fortassis ea re minaciter agis ut iudicium nostrum metus videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 3 3:6)
Vbi vidit homo ad omne facinus paratissimus fortissimum virum, inimicissimum suum, certissimum consulem, idque intellexit non solum sermonibus, sed etiam suffragiis populi Romani saepe esse declaratum, palam agere coepit et aperte dicere occidendum Milonem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 9장 3:6)
Et quia non numero solum numerosa oratio sed et compositione fit et genere, quod ante dictum est, con- cinnitatis - compositione potest intellegi, cum ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 65장 1:2)
Omnis istos una tecum perculsos vides nec posse tibi subvenire, immo etiam ultro expectare, ut a te subleventur, intellegis ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 72:1)
et est parenthesis 'quae multa vides discrimine tali', hoc est quae multa, ut in tali discrimine, accidere posse intellegis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2083)

SEARCH

MENU NAVIGATION