라틴어 문장 검색

nox nulla intercessit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 4:2)
ne id quidem, nisi multa annorum intercesserint milia, ut omnium siderum eodem, unde profecta sint, fiat ad unum tempus reversio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 132:6)
Quoniamque ea natura esset hominis, ut ei cum genere humano quasi civile ius intercederet, qui id conservaret, eum iustum, qui migraret, iniustum fore.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 87:3)
Quid autem erat quod concupisceret deus mundum signis et luminibus tamquam aedilis ornare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 22:3)
magna enim se et inveterata invidia nec turpi iactura, quando erat aedilis, nec maxima liberavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 78:5)
Qui enim scire debuit de sanitate, de fuga, de furtis, praestat edicto aedilium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 89:4)
cogebat enim me M. Marcellus hic noster, qui [nunc aedilis curulis est et] profecto, nisi ludos nunc faceret, huic nostro sermoni interesset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 57:3)
Vix annus intercesserat ab hoc sermone cohortationis meae, cum iste accusavit C. Norbanum, defendente me:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 89:4)
vi pulsum e templo L. Cottam et T. Didium, cum intercedere vellent rogationi, nemo poterat negare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 197:5)
id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum veritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non vidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi, sed ductus odio properavit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)
arcessivit ad se, promisit, intercessit, dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 10:14)
huic frequenter interceditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 19 10:3)
agrariam legem sibi placuisse, potuerit intercedi necne nihil ad se pertinere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 16 4:4)
primum Caepionem de oratione sua sustulit, quem in senatu acerrime nominarat, ut appareret noctem et nocturnam deprecationem intercessisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 24 6:10)
sin erit qui ferri non sinat, idem senatus consulto intercedet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 15 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION