라틴어 문장 검색

Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri;
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 17장2)
Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 1장9)
Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 11장9)
Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 52장1)
Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 53장5)
Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 26장2)
Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat:
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 46장1)
Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 47장2)
quibus aqua pluuia[ti]lis adicitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 18:11)
Gaufredus comes comprehendit Neritonum, et Litium.
(BREVE CHRONICON NORTHMANNICUM, 1055 11:2)
quae pagina lites sic actas meminit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:140)
non freta mercator tremuit, non classica miles, non rauci lites pertulit ille fori.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De sene Veronensi qui Suburbium numquam egressus est4)
quodcumque recedit litibus, incumbit studiis, animusque vicissim aut curam imponit populis aut otia Musis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:32)
dubiis quis litibus addere finem iustior et mersum latebris educere verum?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:313)
Tum quoque, dum lites Stygiique negotia solvit dura fori veteresque reos ex ordine quaerit, Rufinum procul ecce notat visuque severo lustrat et ex imo concussa sede profatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:290)

SEARCH

MENU NAVIGATION