라틴어 문장 검색

et cum octo ex collegio tribunorum plebi primo intercessores legum fuissent, quinque soli erant, et, ut ferme solent qui a suis desciscunt, capti et stupentes animi vocibus alienis id modo quod domi praeceptum erat intercessioni suae praetendebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 380:1)
et cum tribus vocarentur intercessio collegarum latoribus obstaret, trepidi patres ad duo ultima auxilia, summum imperium summumque ad civem decurrunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 399:2)
itaque si C. Licinius et L. Sextius intercessioni collegarum cedunt, nihil patricium magistratum inseram concilio plebis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 403:1)
si adversus intercessionem tamquam captae civitati leges imponere tendent, vim tribuniciam a se ipsa dissolvi non patiar.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 403:2)
primo intercessione collegarum in leges suas pugnatum esse, deinde ablegatione iuventutis ad Veliternum bellum, postremo dictatorium fulmen in se intentatum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 416:1)
optare ne potestas tribunicia, inviolata ipsa, violet intercessione sua Romanum imperium, neu populus in se potissimum dictatore vim et ius dictaturae exstinguat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 488:2)
cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedibus irent, temptata paulisper intercessio est ab L. Livio et Q. Maelio tribunis plebis, qui neque exsolvi religione populum aiebant deditione sua, nisi omnia Samnitibus, qualia apud Caudium fuissent, restituerentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 117:1)
ille tamen dies intercessione est sublatus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 103:2)
posteroque die auxilio tribunorum plebis trium adversus intercessionem septem tribunorum et consensum senatus celebrante populo diem triumphavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 542:1)
et qui nullam antea pactionem auribus admiserat, tum demum agi secum est passus de redemptione liberorum capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 257:1)
cum captivis redemptio negabatur, nos vulgo homines laudabant quod rei publicae nos reservassemus, quod ad consulem Venusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecissemus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 81:2)
ad conloquium de redemptione eius missis medius maxime atque utrisque opportunus locus ad portum Trogilorum, propter turrim quam vocant Galeagram, est visus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 349:1)
haec cum contra legem proque lege dicta essent, aliquanto maior frequentia mulierum postero die sese in- publicum effudit, unoque agmine omnes Brutorum ianuas obsederunt, qui collegarum rogationi intercedebant, nec ante abstiterunt quam remissa intercessio ab tribunis est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 105:1)
universus senatus non ipse modo ad decernendum triumphum consensit, sed etiam tribunum plebis auctoritate sua compulit ad remittendam intercessionem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 454:1)
remittentibus ergo his intercessionem omnes tribus uti rogassent iusserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 694:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION