라틴어 문장 검색

eius gentis cum qua bellum est captivum quoquo modo interceptum cum electo popularium suorum, patriis quemque armis, committunt:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 6:1)
trucidati veterani, incensae coloniae, intercepti exercitus;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 3:2)
nec Agricola umquam per alios gesta avidus intercepit:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 4:1)
atque ita circumvecti Britanniam, amissis per inscitiam regendi navibus, pro praedonibus habiti, primum a Suebis, mox a Frisiis intercepti sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 28장 4:1)
tum Agricola superante hostium multitudine veritus, ne in frontem simul et latera suorum pugnaretur, diductis ordinibus, quamquam porrectior acies futura erat et arcessendas plerique legiones admonebant, promptior in spem et firmus adversis, dimisso equo pedes ante vexilla constitit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 35장 4:1)
augebat miserationem constans rumor veneno interceptum:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 43장 2:1)
adhibitoque super Vinium ac Laconem Mario Celso consule designato ac Ducenio Gemino praefecto urbis, pauca praefatus de sua senectute, Pisonem Licinianum accersiri iubet, seu propria electione sive, ut quidam crediderunt, Lacone instante, cui apud Rubellium Plautum exercita cum Pisone amicitia;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 14장2)
praeceptum Amullio Sereno et Domitio Sabino primipilaribus, ut Germanicos milites e Libertatis atrio accerserent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 31장3)
'Ac ne qua saltem in successore Galbae spes esset accersit ab exilio quem tristitia et avaritia sui simillimum iudicabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장1)
aegre id passi Helvetii, interceptis epistulis, quae nomine Germanici exercitus ad Pannonicas legiones ferebantur, centurionem et quosdam militum in custodia retinebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장5)
rapti e publico plerique, plures in tabernis et cubilibus intercepti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 86장4)
intercepti centum equites ac mille classici inter Placentiam Ticinumque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 17장4)
neque illis manus nisi gladiis armatae, et arcessere tormenta aut missilia tela longum videbatur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 71장4)
plerique culpabant Cerialem passum iungi quos discretos intercipere licuisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 75장8)
simul Cerialem neque satis cautum et pluribus nuntiis huc illuc cursantem posse medio intercipi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 20장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION