라틴어 문장 검색

quae usquam provincia, quae castra sunt nisi cruenta et maculata aut, ut ipse praedicat, emendata et correcta?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 37장8)
praefixa contis capita gestabantur inter signa cohortium iuxta aquilam legionis, certatim ostentantibus cruentas manus qui occiderant, qui interfuerant, qui vere qui falso ut pulchrum et memorabile facinus iactabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 44장2)
Otho cruento adhuc foro per stragem iacentium in Capitolium atque inde in Palatium vectus concedi corpora sepulturae cremarique permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장5)
Pisonem Verania uxor ac frater Scribonianus, Titum Vinium Crispina filia composuere, quaesitis redemptisque capitibus, quae venalia interfectores servaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 47장6)
capita ut hostium ipsi interfectores ad Othonem tulere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 16장13)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
longum interfectori visum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 64장2)
utque licentia militem imbueret interfectorum centurionum ordines legionibus offerebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 49장4)
plenae caedibus viae, cruenta fora templaque, passim trucidatis, ut quemque fors obtulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 1장3)
occurrit truci oratione Curtius Montanus, eo usque progressus ut post caedem Galbae datam interfectori Pisonis pecuniam a Regulo adpetitumque morsu Pisonis caput obiectaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 42장6)
is crebris sermonibus temptaveritne Pisonem ad res novas an temptanti restiterit, incertum, quoniam secreto eorum nemo adfuit, et occiso Pisone plerique ad gratiam interfectoris inclinavere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 49장2)
interfectorem Voculae altis ordinibus, ceteros, ut quisque flagitium navaverat, praemiis attollit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 59장8)
ac forte obvio interfectore Voculae Longino, coniectis in eum telis initium exolvendae in posterum culpae fecere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장16)
bona interfectorum in medium cedant, ne quis occulere quicquam aut segregare causam suam possit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 64장5)
excogitatum est a quibusdam, ut privatum aerarium Caesaris interfectoribus ab equitibus Romanis constitueretur.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 8장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION