라틴어 문장 검색

Inter sodales ille paucos accubans Amorem crebris avocabat poculis.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Duo iuvenes sponsi dives et pauper: Fortunam interdum praeter spem hominibus favere.12)
An, ut solebas, intentione rei familiaris obeundae crebris excursionibus avocaris?
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 3 2:1)
In hoc autem agello, si modo arriserit pretium, Tranquilli mei stomachum multa sollicitant, vicinitas urbis, opportunitas viae, mediocritas villae, modus ruris, qui avocet magis quam distringat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 3:1)
in quibus parcior fui partim quia tuas occupationes verebar, partim quia ipse multum distringebar plerumque frigidis negotiis quae simul et avocant animum et comminuunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 2 1:2)
mire enim silentio et tenebris ab iis quae avocant abductus et liber et mihi relictus, non oculos animo sed animum oculis sequor, qui eadem quae mens vident, quotiens non vident alia.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 1:4)
sed et illud haereat nobis, quam paucissimos a signis avocandos esse.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 20 2:3)
pransus non avide, quantum interpellet inani ventre diem durare, domesticus otior.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:22)
' interpellandi locus hic erat 'est tibi mater, cognati, quis te salvo est opus?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.28)
' 'peccatum fateor, cum te sic tempore laevo interpellarim;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret.3)
sed me liberavit respondendi verecundia, et quod ipse hos libros improbat, et quod in Oratore atque his, quos de Oratore scripsit, et Topicis praecipit, ut a propriis personis atque temporibus avocemus controversiam:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 79:1)
nonnunquam, quasi interpellemur ab iis, subsistere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 270:2)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 62:3)
simulanti variantique conatus in latera atque in terga incurrere datur et arma avocare et velut nutu fallere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:2)
nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, , expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 49:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION