라틴어 문장 검색

in sex uncias - utraque interpretatio in textum irrepsit, veramque lectionem expulit.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).820)
- Verba uncis seclusa mihi aeque ac Targae suspecta sunt, et quia desunt etiam apud Galenum loco in textu laudato, et quia interpretatio minus recta videtur.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).833)
sed malus interpres rerum metus omne trahebat augurium peiore via, truncataque membra nutricemque lupam Romae regnoque minari.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:88)
Ligurum regione suprema pervenit ad fluvium miri cognominis "Urbem," atque illic domitus vix tandem interprete casu agnovit dubii inlusa vocabula fatis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:216)
Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 10:1)
Firmius Catus senator, ex intima Libonis amicitia, iuvenem inprovi- dum et facilem inanibus ad Chaldaeorum promissa, magorum sacra, somniorum etiam interpretes impulit, dum proavum Pompeium, amitam Scriboniam, quae quondam Augusti coniunx fuerat, consobrinos Caesares, plenam imaginibus domum ostentat, hortaturque ad luxum et aes alienum, socius libidinum et necessitatum, quo pluribus indiciis inligaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 27장3)
ceterum multitudo periclitantium gliscebat, cum omnis domus delatorum interpretationibus subverteretur, utque antehac flagitiis ita tunc legibus laborabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 25장3)
auxit rumorem pari vanitate orta interpretatio fulguris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 22장6)
secutaque haruspicum interpretatio, parari rerum humanarum aliud caput, sed non fore validum neque occultum, quia in utero repressum aut iter iuxta editum sit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 47장5)
quod quidem ille decernebat tamquam mortale fastigium egresso et venerationem hominum merito, interpretatione> quorundam ad omen malum sui exitus verteretur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 74장8)
an ideo librum istum adprehendisti, ut diligentius retractares, et sublatis si qua pravae interpretationi materiam dederunt, emitteres Catonem non quidem meliorem, sed tamen securiorem?'
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 3장 2:2)
praesidet sacerdos muliebri ornatu, sed deos interpretatione Romana Castorem Pollucemque memorant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 43장 4:2)
quae cuncta etsi consiliis ductuque alterius agebantur, ac summa rerum et recuperatae provinciae gloria in ducem cessit, artem et usum et stimulos addidere iuveni, intravitque animum militaris gloriae cupido, ingrata temporibus quibus sinistra erga eminentis interpretatio nec minus periculum ex magna fama quam ex mala.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 4:2)
desiderata diu res interpretatione gloriaque in maius accipitur, postquam Galbae imagines discordia temporum subversas in omnibus municipiis recoli iussit Antonius, decorum pro causa ratus, si placere Galbae principatus et partes revirescere crederentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장3)
melior interpretatio, mitem virum abhorrere a sanguine et caedibus, eoque crebris cum Vitellio sermonibus de pace ponendisque per condicionem armis agitare.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION