라틴어 문장 검색

qualis autem differentia sit honesti et decori, facilius intellegi quam explanari potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:2)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Sed haec explanata sunt in Academicis nostris satis, ut arbitror, diligenter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 10:3)
Itaque cum multa praeclara maiorum, turn quod optime constituti iuris civilis summo semper in honore fuit cognitio atque interpretatio;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 87:3)
Habet enim et legum interpretationem satis acutam in utramque partem et meritorum in rem publicam contentionem sane gravem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Optimo Genere Oratorvm, 7장 2:3)
non quo illa contemnam, quae Graeci dicendi artifices et doctores reliquerunt, sed cum illa pateant in promptuque sint omnibus, neque ea interpretatione mea aut ornatius explicari aut planius exprimi possint, dabis hanc veniam, mi frater, ut opinor, ut eorum, quibus summa dicendi laus a nostris hominibus concessa est, auctoritatem Graecis anteponam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 23:2)
exsistere autem controversias etiam ex scripti interpretatione, in quo aut ambigue quid sit scriptum aut contrarie aut ita, ut a sententia scriptura dissentiat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 140:1)
in grammaticis poetarum pertractatio, historiarum cognitio, verborum interpretatio, pronuntiandi quidam sonus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 187:7)
Sene- ctuti vero celebrandae et ornandae quod honestius potest esse perfugium quam iuris interpretatio?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 199:1)
' 'Ego vero,' inquit, 'pergam et id faciam, quod in principio fieri in omnibus disputationibus oportere censeo, ut, quid illud sit, de quo disputetur, explanetur, ne vagari et errare cogatur oratio, si ei, qui inter se dissenserint, non idem [esse] illud, de quo agitur, intellegant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 209:3)
docilem autem non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et explano;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 82:2)
Sed in eo genere, in quo quale sit quid, ambigitur, exsistit etiam ex scripti interpretatione saepe contentio, in quo nulla potest esse nisi ex ambiguo controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 110:1)
Iterum autem peccant, cum genus hoc causarum, quod in scripti interpretatione versatur, ab illis causis, in quibus, qualis quaeque res sit, disceptatur, seiungunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 112:1)
" Etiam interpretatio nominis habet acumen, cum ad ridiculum convertas, quam ob rem ita quis vocetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 257:1)
" Movent illa etiam, quae coniectura explanantur longe aliter atque sunt, sed acute atque concinne;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 280:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION