라틴어 문장 검색

Hoc tam invisum vitium an impunitum esse debeat, quaeritur, et an haec lex, quae in scholis exercetur, etiam in civitate ponenda sit, qua ingrati datur actio ;
(세네카, 행복론, Liber III 23:1)
impunitus erit ingratus?"
(세네카, 행복론, Liber III 74:2)
Quid ergo, impunitus erit impius ?
(세네카, 행복론, Liber III 74:3)
Impunita tu credis esse, quae invisa sunt, aut ullum supplicium gravius existimas publico odio ?
(세네카, 행복론, Liber III 74:8)
Omnium tamen istorum tam nota sunt vota quam impunita.
(세네카, 행복론, Liber VI 194:2)
Quisquis nihil reatus impunitum relinquit, delinquit.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 35:8)
Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 89:2)
Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.27)
Vt inultus ego sim?
(세네카, Hercules Furens 17:38)
non ibo inulta:
(세네카, Hercules Oetaeus 5:3)
ire, ire ad umbras Herculis nuptam libet, sed nοn inultam:
(세네카, Hercules Oetaeus 6:5)
imitare amorem, regias egone ut faces inulta patiar?
(세네카, 메데아 7:13)
An patiar ultra sanguinem nostrum peti, inultus et contemptus ut subito opprimar?
(세네카, 옥타비아 7:34)
manet inter umbras impiae caedis mihi semper memoria, manibus nostris gravis adhuc inultis:
(세네카, 옥타비아 9:34)
te, te cruenta sceptra qui dextra geris, te pater inultus urbe cum tota petam et mecum Erinyn pronubam thalami traham, traham sonantis verbera, incestam domum vertam et penates impio Marte obteram.
(세네카, 오이디푸스 7:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION