라틴어 문장 검색

Igitur ea bracchia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus iam frigoribus, quibus cicatrices inuruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 2:3)
Verior itaque ratio est inserendi tepentibus iam diebus post hiemem, cum et gemma se et cortex naturaliter movet, nec frigus ingruit, quod possit aut surculum insitum aut fissurae plagam inurere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 4:2)
Calamus autemnon amplius tribus digitis debet allevari, atque is ex ea parte, qua raditur, ut sit levis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:2)
Eaque rasura ita deducitur, ut medullam contingat uno latere, atque altero paulo ultra corticem de-stringatur, figureturque in speciem cunei, sic ut ab ima parte acutus surculus, latere altero sit tenuior, atque altero plenior;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 9:3)
alter ita reddatur ut adaequetur plaga trunco, sic tamen ne quid radatur e duro.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 11:6)
Nam sic excavat truncum ne foramen inurat, quippe non scobem sed ramenta facit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 16:2)
Quem nisi ferramento eam raseris,nec fructum nec laetam frondem olea inducet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 9장 15:2)
Quidam, cum vitiosam partem inusserunt, urina vetere humana eluunt,atque ita aequis ponderibus incocta pice liquida cum vetere axungia linunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 11장 2:1)
Si talum aut ungulam vomer laeserit, picem duram et axungiam cum sulfure et lana succida involvito 3 candente ferro supra vulnus inurito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:1)
quae tamen si altius vulnerata est, latius ferro circumciditur, et ita inuritur,ut supra praecepi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 15장 1:3)
Vel si antequam tumor discuteretur, in suppurationem convertitur, optimum est ignea lamina collectionem resecare, et quicquid vitiosi est, inurere, atque ita liquida pice cum oleo linire.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:2)
Papulae ferventissimo sole usque eo strigile raduntur, quoad eliciatur sanguis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:3)
Flemina secari, et interdum inuri solent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 38장 3:1)
item vetus hominis urina testis candentibus inusta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 9:2)
Nec tamen id patiuntur amissis genitalibus, sed ferro candente calcaribus inustis, quae cum ignea vi consumpta sunt, facta ulcera dum consanescant, figulari creta linuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION