라틴어 문장 검색

"Venit autem dies azimorum in quo necesse erat occidi Pascha", in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:11)
morbi, quibus milites novitii praecipue obnoxii sunt, late horrificeque ingruebant, et, tabernaculis deficientibus, ingravescebat in dies malum.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.29)
Ingruente belli civilis horrore, Americanos, a partium studio immunes servare difficillimum fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.171)
pudet reliqua dicere, ne videar invehi potius quam monere.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 22:6)
Volo in nummarios invehi sacerdotes:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:14)
non enim ut adversarii, sed ut amici scripsimus, nec invecti sumus in eos, qui peccant, sed, ne peccent, monuimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 17:4)
Accusamus saepe, quod facimus, et contra nosmet ipsos diserti in nostra vitia invehimur muti de eloquentibus iudicantes.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 18:5)
Ceterum Porcius Cato Cyprias opes Liburnis per Tiberinum ostium invexit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, EXPEDITIO IN CYPRUM 5:1)
inde depulsus in maria mira felicitate ad proximam classem enatavit, relicto quidem in fluctibus paludamento seu fato seu consilio, ut illud ingruentibus hostium telis saxisque peteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE CAESARIS ET POMPEI 59:2)
ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
— Ac ferreus ingruit imber.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 52:1)
Post omnia in voluptatem censura cothurnati sermoni invectus es, tamquam voluptas virtuti semper inimica sit, et non cum in luxum spreta mediocritate prolapsa est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 28:1)
Unde Erasistratus, medicorum veterum nobilissimus, in eum iure invectus est dicens rettulisse illum longe diversa quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 3:1)
et nunc in ipsam invehitur parricidali ausu medicina, cum philosophia illic se habeatur augustior ubi de rationali parte, id est de incorporeis, disputat, et illic inclinetur ubi de physica, quod est de divinis corporibus vel caeli vel siderum, tractat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 14:3)
Invehit, et summis longe petit aequora remis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION