라틴어 문장 검색

eo die Cato vehementer est in Pompeium invectus et eum oratione perpetua tamquam reum accusavit ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 3 5:11)
Nec mi/hi Iunonis te/rror inplaca/bilis Nec ta/ntum invexit tri/stis Eurystheu/s mali, Quantum u/na vaecors Oe/nei partu e/dita.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 20:5)
non inerant in is quae tibi casus invexerat, et quidem inveterato malo, cum tumor animi resedisset - est autem aegritudo, ut docebo, in opinione mali recentis - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 26:11)
Aut mo/rtem acerbam aut e/xili maesta/m fugam Aut se/mper aliquam mo/lem meditaba/r mali, Ut, si/ qua invecta di/ritas casu/ foret, Ne me i/nparatum cu/ra lacerare/t repens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 29:5)
itaque et Aeschines in Demosthenem invehitur, quod is septimo die post filiae mortem hostias immolavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 63:2)
atque idem ita acrem in omnis partis aciem intendit, ut semper videat sedem sibi ac locum sine molestia atque angore vivendi, ut, quemcumque casum fortuna invexerit, hunc apte et quiete ferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 38:1)
Neque ta/m terribilis u/lla fando ora/tio est, Nec fo/rs nec ira cae/litum invectu/m malum, Quod no/n natura huma/na patiendo e/cferat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 63:2)
Jam dubios nulla caligine praegravat error Queis Superum penetrare domos atque ardua Coeli Scandere sublimis Genii concessit acumen.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, IN VIRI PRAESTANTISSIMI D. ISAACI NEWTONI OPUS HOCCE MATHEMATICO-PHYSICUM 2:14)
Ad nidum scandit volucris:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.5)
Quo tunc avunculus meus secundissimo invectus, complectitur trepidantem consolatur hortatur, utque timorem eius sua securitate leniret, deferri in balineum iubet;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 12:3)
non te Maenalias armatum scandere silvas, nec iubeo collo retia ferre tuo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:151)
nam deus optanti prospera signa dedit, te quoque victorem Tarpeias scandere in arces laeta coronatis Roma videbit equis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 123)
felices animae, quibus haec cognoscere primis inque domus superas scandere cura fuit!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권172)
Sextus ubi oceano clivosum scandit Olympum Phoebus et alatis aethera carpit equis, quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae, gratare, Iliacis turaque pone focis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권262)
"ipsa sedens plaustro porta est invecta Capena:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권219)

SEARCH

MENU NAVIGATION