라틴어 문장 검색

- Bellica Americanorum instrumenta, variis locis, capiunt Britanni.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.3)
Paulo post, Tryonius, dux Anglicus, cum millibus hominum duobus, Novo Eboraco solvit, Rempublicamque versus Connecticutensem cursum tetendit, ut bellica instrumenta, et apparatum Americanorum ibi deposita, summaque incuria custodita, caperet.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.20)
Haecce hostium mora, ad bellica instrumenta, apparatumque omnem expediendum parandumque, Washingtonio tempus, otiumque, praebuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM.24)
Quae omnia invicta quadam animi vi facillime edomuit, inimicosque fateri tandem coegit, omnia quae acciderant, nec ab ullo, Deo optimo maximo excepto, provideri, nec si provisa essent, prohiberi poterant.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT UNDECIMUM.38)
Omnes Princetoniam versus, una cum sex tormentis majoribus bellicis, iter facere coeperunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.14)
omnes, enim, ad unum, praefectos, militesque, pro concione, ob virtutem et patientiam invictam, quam saepenumero arduis in rebus praestiterant, summopere laudavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.83)
Arma et apparatum bellicum a Britannis intra civitatum faederatarum Americanarum fines degentibus accepisse ferebantur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.33)
Harmar et Sinclair, duces Americanos, clade insigni affecerant, et per quinquenium fere invicti permansere.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.34)
Washingtonii modestia difficulates omnes facillime superavit, et quamvis auctoritas ejus libellis famosis opprobriisque variis notabatur, ejusque ministros rebus sibi a praeside mandatis infideles esse a nonnullis palam praedicabatur, paulumque, quin plebs in defectionem apertam erumperet, abfuit, Washingtonii, tamen, prudentia invicta pacem et concordiam restituit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODEVICESIMUM.101)
Patientia invicta, quam per vitam omnem saepenumero praestiterat, Washingtonium, generis humani delicias, nec in morte deseruit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.13)
Etsi hominum numero, disciplina militari, et apparatu bellico, hostibus longe dispar erat, nullam, tamen, victoriam reportandi occasionem hostibus dedit;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.89)
Washingtonii doctrina sui generis fuit, formas scholasticas omnino contemnens, et artes et disciplinas illas avide arripiens et ad se alliciens, sine quibus claritudo bellica parari haud poterat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.103)
at difficultates et pericula omnia, patientia quadam animi invicta, superavit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.138)
Multa de ejus virtute, industria, ac perseverantia invicta memorare ac praedicare possumus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.4)
Virtutem invictam mira cum clementia conjunxit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.33)

SEARCH

MENU NAVIGATION