라틴어 문장 검색

Status enim tales plerunque dum degenerant opes accumulant, adeo ut praeda invitet, et declinatio virium animet gentes alias ad eosdem invadendos.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, LVI. [ = English LVIII] DE VICISSITUDINE RERUM 7:14)
INVITATA cibis uulpis fuit artibus ibis;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXII. De uulpe et ibide 35:1)
Cumque implerentur dies convivii, invitavit omnem populum, qui inventus est in Susan, a maximo usque ad minimum; et septem diebus iussit convivium praeparari in vestibulo horti palatii regis.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장5)
Bibebant autem, qui invitati erant, aureis poculis, aliis atque aliis; vinum quoque, ut magnificentia regia dignum erat, abundans et praecipuum ponebatur.
(불가타 성경, 에스테르기, 1장7)
An praesidio sunt amici quos non uirtus sed fortuna conciliat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:19)
Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit.
(카이사르, 아프리카 전기 22:5)
Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum.
(카이사르, 아프리카 전기 73:6)
Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit.
(카이사르, 아프리카 전기 75:5)
Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit.
(카이사르, 아프리카 전기 86:3)
ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omni interponit.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 63:6)
mandat, ut Libonem de concilianda pace hortetur;
(카이사르, 내란기, 1권 26:7)
Interim alii suos in castra invitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur, adeo ut una castra iam facta ex binis viderentur;
(카이사르, 내란기, 1권 74:7)
illius denique exercitus milites, qui per se de concilianda pace egerint;
(카이사르, 내란기, 1권 85:6)
Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat.
(카이사르, 내란기, 3권 56:4)
Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant.
(카이사르, 내란기, 3권 76:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION