라틴어 문장 검색

Clavus est libido, clavus tristitia, clavus iracundia, clavi sunt omnes passiones, quae velut veru quodam animam nostram penetrant, et infigunt corpori, visceribusque ejus annectunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:33)
Animum vincere, iracundiam cohibere, compugnantesque leges carnis et mentis in unum cogere immortalis cujusdam est viri quem inferni porta non ceperit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:11)
et qui sua injuria exasperatur, coercetur aliena, alteriusque exemplo frangitur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:12)
Nam si quis debitum solvat, et in referendo injuriam faciat creditori, intolerabilius est utique, quam non reddidisse quod debebat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:13)
sed voluntarius reus judicio, non lapsu fecisti dolum, quo divinae injuriae reum ipse convincis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 7장 3:10)
tamquam eo usque increverit culpa, ut etiam Deus qui naturaliter non movetur aut ira, aut odio, aut passione ulla, provocatus videatur ad iracundiam.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:13)
Moritur per iracundiam, cum praetergreditur mensuram ultionis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:16)
cui iterum, ut corpori nostro contrarium frigus et aestus, ita timor et iracundia videntur adversa.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:10)
Sed quia in corpore est, necesse est et iracundiam habeat et timorem, nec potest sine hac esse corporeae necessitate naturae.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 4:11)
Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:3)
Rursus iracundia succensus divino commotionem timore modereris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:6)
Qui enim neque praeteritam generationis gratiam, neque praesentem reverentiam patris, neque futuram poenam paternae injuriae considerabat, vere ebrius erat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:8)
Et fortasse ideo quod pater plus afficitur injuriis filii sui, maxime quarum ipse reus et auctor exsistat, et vehementius contristatur sui peccati damnationem a filio persolutam, qui non tam suo, quam patris merito puniretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 2:8)
Accedebant enim eius asperitati, ubi esse amplitudo imperii dicebatur, et iracundiae suspicionumque vanitati, proximorum blanditiae, exaggerantium incidentia, et dolere impendio simulantium, si principis petitur vita, a cuius salute velut filo pendere statum orbis terrarum fictis vocibus exclamabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 4:1)
Cuius iracundiae nec dignitatum augmenta, nec annuum merentis stipendium, id quoque inopinum accessit, quod ad partis orbis eoi postremas venire iussi homines assueti glacialibus terris, separandique liberis et coniugibus, egentes trahebantur et nudi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 8장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION