라틴어 문장 검색

refert repulsus miles ad subsellia plebis rebellis esse Romanum ducem, flagrare cunctos pervicaci audacia, iugulos retectos obstinate opponere, quo gloriosa morte fortes oppetant.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.121)
ne, si magis irritatus siet, Aliqua ad patrem hoc permanet, atque ego tum perpetuo perierim.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 466)
Potes nunc dum animus irritatus est.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 471)
Adeon pervicaci esse animo ut puerum praeoptares perire, Ex quo firmiorem inter nos fore amicitiam posthac scires, Potius quam adversum animi tui libidinem esset cum illo nupta?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 140)
Adeon me esse pervicacem censes cui mater siem Ut eo essem animo, si ex usu esset nostro hoc matrimonium?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 4, scene 157)
Ita sum irritatus animum ut nequeam ad cogitandum instituere:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 134)
Irritor.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 760)
Illam Terra parens, ira inritata deorum, extremam (ut perhibent) Coeo Enceladoque sororem progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis, monstrum horrendum, ingens, cui, quot sunt corpore plumae tot vigiles oculi subter, mirabile dictu, tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit aures.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 8:3)
At primas laeta ante acies exsultat imago inritatque virum telis et voce lacessit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 26:3)
fas pervicacis est mihi Thyiadas vinique fontem lactis et uberes cantare rivos atque truncis lapsa cavis iterare mella;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 193)
desine pervicax referre sermones deorum et magna modis tenuare parvis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 315)
cetera fluminis ritu feruntur, nunc medio alveo cum pace delabentis Etruscum in mare, nunc lapides adesos stirpisque raptas et pecus et domos volventis una, non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos inritat amnis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 2910)
segnius inritant animos demissa per aurem quam quae sunt oculis subiecta fidelibus et quae ipse sibi tradit spectator:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 6:11)
ac ne forte putes me, quae facere ipse recusem, cum recte tractent alii, laudare maligne, ille per extentum funem mihi posse videtur ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, irritat, mulcet, falsis terroribus implet, ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 181)
"unxere matres Iliae additum feris alitibus atque canibus homicidam Hectorem, postquam relictis moenibus rex procidit heu pervicacis ad pedes Achillei."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 174)

SEARCH

MENU NAVIGATION