라틴어 문장 검색

"Proinde quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori utique quam primum iusta solvamus haud obliti, in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 6장 6:5)
Multum autem nocet etiam qui moratur, utique in tanta brevitate vitae, quam breviorem inconstantia facimus aliud eius subinde atque aliud facientes initium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 32 2:5)
" Ab eo," inquiunt, " quod est bonum, non utique fiunt boni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 12:6)
Alio die misi litteras, petens ut ei concederetur quod iussit in causis talibus imperator, id est ut actis municipalibus interrogarentur, qui praecepti fuerint exhibendi, utrum velint in ea civitate sub custodia moderata triginta dies agere, ut rem suam ordinent vel praeparent sumptus, id utique existimans quod per ipsos dies possemus fortasse causam eius amica disceptatione finire.
(아우구스티누스, 편지들, 30. (A. D. 410 Epist. CXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Fratri et Consacerdoti Fortunato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus In Domino salutem9)
Utique “Domini est terra” (Ps 24,1), ad Eum pertinent “terra et omnia, quae in ea sunt” (Dt 10,14).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 88:11)
Sed utique Dominus non debuit quasi avarus mercedem gratiae postulare, et justus eam intellexit veram actionem gratiarum esse quae non juberetur, sed deferretur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 2:5)
Id in praesentia levat, sed oportuniores nervos frigori reddit, quod utique vitandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장14)
Id in praesentia leuat, sed oportuniores neruos frigori reddit, quod utique uitandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 3:4)
Utique si cor has qualitates congregatas servare valet, istud fit quia id est locus ubi nos ad veritatem amoremque convertimur atque sinimus ut nos contingant et penitus immutent.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:9)
in senatu et utique in contionibus eadem ratio quae apud iudices, adquirendae sibi plerumque eorum, apud quos dicendum sit, benevolentiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 224:1)
reprehensus est in hac parte non mediocriter Cicero, quanquam is quidem rerum a se gestarum maior quam eloquentiae fuit in orationibus utique iactator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 18:4)
Ergo, ut vilicus naturam agri novit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo vilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, civilis non inperitus, sed ita, ut astrorum gubernator, physicorum medicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quintus 8:6)
quod quidam utique vitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장7)
utique si corpus iuvenile et robustum et exercitatum est, multoque magis si id vulnus ebrietas praecessit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장154)
quod quidam utique uitandum esse dixerunt, eo quod maxime tum corpus calore egeret, isque esset in sanguine.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION