라틴어 문장 검색

hic autem Mettius Fufetius cum apud Albanos summam rerum teneret, a Romanis in auxilium contra Fidenates vocatus, iure societatis venit quidem, sed in ipso proelio ad hostes defecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6427)
videns itaque poeta Romano nomini incongruam esse vindictam, culpam in criminis retorquet auctorem, dicens ex sua persona ad ipsum Mettium 'at tu dictis Albane maneres'. ideo etiam 'mendacis' infert, ut tacitae quaestioni et invidiae crudelitatis occurrat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64213)
sane constat post victoriam de Albanis Romanorum, quam per conditionem Horatiorum et Curiatiorum adepti sunt, hoc factum esse quod hoc loco poeta narravit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 64214)
Albae de nomine vel porcae, vel civitatis, vel regis Albani, cui successit Procas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3851)
apud Soram bello Italico ab Herennio puerum in aciem eductum, a quo hostem occisum spoliatumque;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 5874)
nam Ancus Marcius cum videret populum Romanum, ardentem amore bellorum, et plerumque inferre bella gentibus nulla iusta extante ratione, et exinde pericula creari, misit ad gentem Aequiculanam et accepit iura fetialia, per quae bellum indicebatur hoc modo, sicut etiam de Albanis retulit Livius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 144)
tunc neque nomen erat hoc ideo ait, quia in Albano res divina a iure triumphantibus fieri solebat, scilicet quod Alba patria populi Romani habetur, unde omnis origo Romana:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1351)
propter quod Albanique patres:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1352)
nam δεικτικῶσ est dictum 'haec Terra esto mihi testis', ac si diceret 'o Italica terra, testis mihi esto'. sane iuxta Homericum foedus hic inducit fieri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1767)
murranum hic atavos et avorum antiqua sonantem nomina hoc est cuius maiores omnes Murrani sunt dicti et reges fuerunt, ut 'per regesque actum genus omne Latinos'. scimus enim solere plerumque fieri ut primi regis reliqui nomen etiam possideant, ut apud Romanos Augusti vocantur, apud Albanos Silvii, apud Persas Arsacidae, apud Aegyptios Ptolomaei, apud Athenienses Cecropidae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5291)
et significat aut Aeneidem aut gesta regum Albanorum, quae coepta omisit nominum asperitate deterritus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 32)
Decii autem duo fuerunt, quorum unus bello Italico, alter Gallico se pro re publica devovere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1692)
unde totum mare, quod a dextra Italici litoris est, Tyrrhenum dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 5335)
At vero postea tot leges et proximae quaeque duriores, tot rei, tot damnati, tantum [Italicum] bellum propter iudiciorum metum excitatum, tanta sublatis legibus et iudiciis expilatio direptioque sociorum, ut imbecillitate aliorum, non nostra virtute valeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:8)
"in Albano eramus ego et Marcus filius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 224:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION