라틴어 문장 검색

Mobilitas autem fit fulminis et gravis ictus et celeri ferme percurrunt fulmina lapsu, nubibus ipsa quod omnino prius incita se vis colligit et magnum conamen sumit eundi, inde ubi non potuit nubes capere inpetis auctum, exprimitur vis atque ideo volat impete miro, ut validis quae de tormentis missa feruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:1)
sic igitur toti caelo terraeque putandumst ex infinito satis omnia suppeditare, unde repente queat tellus concussa moveri perque mare ac terras rapidus percurrere turbo, ignis abundare Aetnaeus, flammescere caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:7)
Maxima pars Graium Saturno et maxime Athenae Conficiunt sacra, quae Cronia esse iterantur ab illis, Eumque diem celebrant:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 36:4)
quod apparebit, si percurratur ordo qui de Apolline nascente narratur, sicut paulo superius enarraturum me esse promisi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 51:3)
Non, mihi si linguae centum sint oraque centum, Ferrea vox, omnis scelerum conprendere formas, Omnia poenarum percurrere nomina possim.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 16:1)
Dives inaccessos ubi Solis filia lucos Adsiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XII. 7:2)
Sed nec in catalogo auxiliorum Turni, si velis situm locorum mente percurrere, invenies illum continentiam regionum secutum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 5:1)
Delabitur inde Vulturnusque celer, nocturnaeque editor aurae Sarnus, et umbrosae Liris per regna Maricae Vestinis impulsus aquis, radensque Salerni Culta Siler, nullasque vado qui Macra moratus Alnos, vicinae percurrit in aequora Lunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:56)
Percurrit agili corpus arte tractatrix Manumque doctam spargit omnibus membris;
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII5)
nos dicimus 'per undas labitur', illi dicebant 'perlabitur undas'. item 'per forum curro' et 'percurro forum'. notandum plane quod plerumque suum regit casum, plerumque ad ablativum transit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1474)
renovare retexere, iterare.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 34)
et sciendum hanc particulam interdum sic poni, ut iteratum aliquid significet, ut si dicas 'veni ad te mane, rursum veni'. interdum sine iteratione est, ut 'fui apud te, rursum veni etiam' non ideo dicis 'rursum', quia etiam primo venisti, sed quia illic fuisti.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2293)
bellum etiam pro caede boum stratisque ivvencis iteratum est ad augendam invidiam, ut stirpis Achilleae fastus, iuvenemque superbum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2471)
bellumne necessario iteravit, ut verbum in quo culpa consistit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2484)
cui pharetra ex auro deest 'erat'. et amat poeta iterare voces, vel pretiosas, vel necessarias, vel optabiles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1381)

SEARCH

MENU NAVIGATION