라틴어 문장 검색

At rebelles, qui iam ante obedentiae iugum maius excusserant, facile modestiae vinculum minus abiecerunt et, furore metum superante, responderunt inanem esse de pace mentionem nisi rex se imperio abdicaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 3:8)
Item iuga solvemus subditis nostris universis onerum et gravaminum omnigenium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:4)
Eaque ipsa opportunitas, accedente vesania fratris qui tantam proditionem antequam ullas nacta esset vires publicare esset ausus, quin et eiusdem fratris vitae condonatio (cuius tamen revera nihil aliud in causa fuit quam ordinis ui privilegium), denique misericordia vulgi (quae si gurgite rapido fluat, semper coenam invidiae et scandale excitat), effecerunt ut ubique potius sermone hominum iactatum quam plane creditum esset omnia artificio regis instructa fuisse.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 20:12)
Itaque natura, quae saepenumero vinculis fortunae feliciter constringitur et fraenatur, coepit praevalere et praedominari effroenis in animo regis, affectus suos et cogitationes (tanquam gurgite forti) impellendo ad corrogandos et accumulandos thesauros.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 16:2)
adeo ut nisi fraenum et jugum hoc arte aliqua excutiatur, de nova aliqua hujusmodi corporum transformatione minime sperandum sit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 464:9)
Populo persuasit Mahometes se collem ad secum evocaturum, atque a summo eius iugo preces pro legis suae cultoribus oblaturum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:29)
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:4)
Vana siquidem fuerit opinio posses maniplum hominum, utcunque animis et consilio excellant, regiones nimio plus amplas et spatiosas imperii iugo cohibere et froenare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 9:5)
Postremo autem naturam penitus sub iugum mittere et domare.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVI. [ = English XXXVIII] DE NATURA ET INDOLE NATURALE IN HOMINIBUS 1:14)
Meque potestatis propriae non esse sciatis, Sed dominantis heri sub iure iugoque teneri".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXI. De lepore, gatto et pardo 22:14)
et collum vestrum subicite iugo, et suscipiat anima vestra disciplinam: in proximo est enim invenire eam.
(불가타 성경, 집회서, 51장34)
Et proiecisti me in profundum in corde maris, et flumen circumdedit me; omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt.
(불가타 성경, 요나서, 2장4)
et ut auferrent ab eis iugum, quia viderunt quod regnum Graecorum in servitutem premeret Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장18)
Et de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei dicentes: "Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros, socios Iudaeos?
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 8장31)
Anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab Israel.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장41)

SEARCH

MENU NAVIGATION