라틴어 문장 검색

Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset.
(카이사르, 내란기, 1권 5:10)
idem iusiurandum adigit Afranium;
(카이사르, 내란기, 1권 76:5)
eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat.
(카이사르, 내란기, 2권 18:12)
Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent;
(카이사르, 내란기, 3권 19:5)
Divico respondit: ita Helvetios a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare, consuerint; eius rei populum Romanum esse testem. Hoc responso dato discessit.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 14장7)
His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum his mandatis mittit:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 35장1)
fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 6장6)
Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 58장3)
Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 4장5)
Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum;
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 24장1)
qui sic fecit, ut audivit responsum Apollinis:
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM179)
tum forte decorus cum Stilichone gener pacem inplorantibus ultro Germanis responsa dabat, legesque Caucis arduus et flavis signabat iura Suebis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:233)
inerti mancipio, cui, cuncta licet responsa iuberent hortantesque licet sponderent prospera divi, turpe fuit cessisse viros.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:36)
iam, quos obsedit, amicos ingreditur muros illis responsa daturus, quorum coniugibus potitur natosque peremit.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:134)
germani nunc usque tui responsa colebat:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:162)

SEARCH

MENU NAVIGATION