라틴어 문장 검색

Sed ut primum occursoriam potionem et inchoatum gustum extremis labiis contingebat adulescens, multo celerius opinione rediens maritus adventat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 20:1)
nec ulla tamen ego ratione conterritus otiose ac satis genialiter contorta in modum linguae postrema labia grandissimum illum calicem uno haustu perduxi:
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:20)
Itaque nunc prorsus non posse salvo suo honore ita dissuere et quoddammodo mendacii arguere omnia ante a se dicta et acta essent, ut eum in manus hostium traderet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:24)
aut de explicato motu linguae et labiorum et instrumentorum reliquorum usque ad editionem vocum articulatarum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 16:5)
Nulla alia re sane magis convincitur atheismum labiis tantum insidere, cordi autem minime, quam hac, quod athei opinionem suam saepe praedicent et defendant ac si ipsi sibi diffiderent, aliorumque consensu refocillari cuperent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:13)
Hac breuitate more confisus in artis amore, Instat ad hoc solum, labiis memor ut sit eorum, Non ut rimetur, quod in his, quid agatur, habetur, Speque breuis cartae, quia sic confidit in arte, Nulli prudentum similem se iactat habendum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, III. De fatuo, qui sapienciam acquirit 4:6)
Ne fueris hypocrita in conspectu hominum et cave a labiis tuis.
(불가타 성경, 집회서, 1장37)
Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum aptum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?
(불가타 성경, 집회서, 22장33)
Tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum; dicite ei: " Omnem aufer iniquitatem et accipe bonum, et reddemus fructum labiorum nostrorum.
(불가타 성경, 호세아서, 14장3)
Et confundentur videntes, et confundentur divini, et operient labia sua omnes, quia non est responsum Dei.
(불가타 성경, 미카서, 3장7)
Audivi, et conturbatus est venter meus, ad vocem contremuerunt labia mea. Ingreditur putredo in ossibus meis, et subter me vacillant gressus mei. Conquiescam in die tribulationis, ut ascendat super populum, qui invadit nos.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장16)
Quia tunc reddam populis labium purum, ut invocent omnes in nomine Domini et serviant ei umero uno.
(불가타 성경, 스바니야서, 3장9)
Lex veritatis fuit in ore eius, et iniquitas non est inventa in labiis eius; in pace et in aequitate ambulavit mecum et multos avertit ab iniquitate.
(불가타 성경, 말라키서, 2장6)
Labia enim sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore eius, quia angelus Domini exercituum est.
(불가타 성경, 말라키서, 2장7)
Propinqua summo cardine labi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION